|
Ad primum sic proceditur: videtur quod corpus gloriosum naturaliter
possit esse cum alio corpore in eodem loco.
1. Si enim prohibetur esse cum alio corpore in eodem loco: aut est
propter grossitiem sive corpulentiam, aut propter dimensiones. Sed
non propter grossitiem seu corpulentiam, quia corpus gloriosum erit
spirituale, secundum apostolum, I ad Cor. XV, 44; similiter
nec propter dimensiones, quia, cum tangentia sint quorum ultima sunt
simul, necesse est quod punctum unius corporis naturalis sit simul cum
puncto alterius, et linea cum linea, et superficies cum superficie;
pari ergo ratione et corpus cum corpore. Non ergo prohibetur corpus
gloriosum quin naturaliter possit esse simul cum alio corpore in eodem
loco.
2. Praeterea, Commentator dicit in Lib. VIII Physic., quod
partes aeris et aquae partim subintrant se invicem, propter hoc quod
partim sunt naturae spiritualis. Sed corpora gloriosa omnino erunt
spiritualia, ut iam dictum est. Ergo totaliter poterunt subintrare
alia corpora, et similiter esse cum eis.
Sed contra, glorificatio non tollit naturam. Sed corpus humanum non
potest naturaliter esse simul cum alio corpore in eodem loco in statu
isto. Ergo neque postquam erit glorificatum.
Respondeo. Dicendum, quod manifestum est quod corpus humanum in
statu isto non potest esse cum alio corpore in eodem loco. Si ergo
corpus gloriosum naturaliter possit esse cum alio corpore in eodem loco
propter aliquam proprietatem inditam, illa proprietas aufert hoc
propter quod corpus humanum in statu isto prohibetur esse cum alio
corpore in eodem loco. Est ergo considerandum quid sit huiusmodi
prohibens. Dicunt autem quidam, hoc esse grossitiem vel corpulentiam
quamdam, quae tolletur per dotem gloriae, quam nominant subtilitatem.
Sed hoc non est intelligibile. Non enim invenitur quid sit huiusmodi
corpulentia vel grossities. Non enim est aliqua qualitas: quia nulla
qualitas dari potest, qua quidem remota corpus possit esse cum alio
corpore in eodem loco. Similiter nec potest esse forma nec materia,
quae sunt partes essentiae; quia tunc integra essentia corporis humani
non remaneret cum gloria; quod est haereticum. Et ideo dicendum est,
quod prohibens nihil est aliud quam dimensiones, quibus substat materia
corporalis; necesse est enim ut id quod est per se, sit causa in
unoquoque genere. Distinctio autem secundum situm primo et per se
convenit quantitati dimensivae, quae definitur esse quantitas
positionem habens; unde et partes in subiecto ex hoc ipso distinctionem
habent secundum situm, quod sunt subiectae dimensioni; et sicut est
distinctio diversarum partium unius corporis secundum diversas partes
unius loci per dimensiones, ita propter dimensiones diversa corpora
distinguuntur secundum diversa loca. Duo enim corpora facit actualis
divisio materiae corporalis; duas autem partes unius corporis
divisibilitas potentialis; unde et philosophus dicit in IV
Physic., quod sicut subintrante cubo ligneo aquam vel aerem, oportet
quod cedat tantum de aqua vel aere, ita oporteret quod cederent
dimensiones separatae, si vacuum poneretur. Cum ergo gloria non
tollat dimensiones corporis, dico quod corpus gloriosum non potest
naturaliter esse cum alio corpore in eodem loco propter aliquam
proprietatem inditam.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, corpus humanum in
statu illo prohibetur esse cum alio corpore in eodem loco, non propter
corpulentiam aut grossitiem quae per gloriam tollatur (spiritualitatem
enim apostolus opponit animalitati, secundum quam corpus est alimonia
indigens, ut Augustinus dicit, non autem opponit grossitiei vel
corpulentiae); sed impeditur propter dimensiones. Ratio vero quae in
contrarium obiicitur, ponitur inter sophisticas rationes a philosopho
in libro IV Physic. Puncto enim et lineae et superficiei non
debetur locus, sed corpori; unde non sequitur, si termini corporum se
tangentium sunt simul, quod propter hoc plura corpora possint esse in
eodem loco.
Ad secundum dicendum, quod, sicut ibidem Commentator exprimit,
subintratio illa fit per condensationem, et dicuntur habere spiritualem
virtutem propter raritatem. Esset autem erroneum dicere corpora
gloriosa esse spiritualia hoc modo, quod sint aeri ventisque similia,
ut patet per Gregorium, Lib. XIX Moralium.
|
|