|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod corpus gloriosum nullo modo
possit esse simul cum alio corpore in eodem loco.
1. Sicut enim se habet corpus unum ad unum locum, ita duo corpora ad
duo loca. Ergo, commutatim, sicut unum corpus ad duo loca, ita duo
corpora ad unum locum. Sed unum corpus nullo modo potest esse in
duobus locis. Ergo nec duo corpora in uno loco.
2. Praeterea, si duo corpora sint in uno loco, sumantur duo puncta
in duabus extremitatibus loci. Sequitur ergo quod inter ista duo
puncta erunt duae lineae rectae duorum corporum in eodem loco
existentium, quod est impossibile. Ergo impossibile est duo corpora
esse in eodem loco.
Sed contra, est quod Christus intravit ad discipulos ianuis clausis,
ut habetur Ioan. XX: quod esse non potest, nisi corpus eius simul
cum corpore portarum fuisset in eodem loco. Potest ergo corpus
gloriosum cum alio corpore esse in eodem loco.
Respondeo. Dicendum, quod sicut iam dictum est, duo corpora esse in
eodem loco prohibentur ex dimensionibus, quia materia corporalis
secundum dimensiones dividitur; dimensiones autem distinguuntur
secundum situm. Deus autem, qui est omnium causa prima, potest
conservare effectus in esse sine causis proximis; unde, sicut
conservat in sacramento altaris accidentia sine subiecto, ita potest
conservare distinctionem materiae corporalis et dimensionum in ea absque
diversitate situs. Miraculose ergo fieri potest quod duo corpora sint
in eodem loco; unde corpori Christi attribuitur a sanctis, quod
exivit per clausum virginis uterum, et quod intravit ianuis clausis per
virtutem divinam. Et similiter dico, quod corpus gloriosum, quod
erit configuratum corpori claritatis Christi, poterit esse cum alio
corpore in eodem loco, non propter aliquam virtutem creatam inditam,
sed sola divina virtute assistente, et hoc operante; sicut corpus
Petri sua umbra sanabat infirmos, sed divina virtute assistente
miracula faciente.
Ad primum ergo dicendum, quod proportione commutata sic est utendum:
sicut se habet primum ad secundum, ut duo ad tria, ita se habet
tertium ad quartum; ergo commutatim, sicut se habet primum ad
tertium, ita et secundum ad quartum, id est tria ad sex. Et secundum
hoc ratio sic deberet procedere. Sicut se habet unum corpus ad unum
locum, ita duo corpora ad duo loca; ergo sicut unum ad duo corpora,
ita unus locus ad duo loca; et sic non sequitur quod si unum corpus non
potest esse in duobus locis, duo corpora non possint esse in uno loco.
Unum enim corpus esse localiter in duobus locis implicat
contradictionem, quia de ratione loci est quod sit terminus locati;
terminus autem est, extra quem nihil est rei; unde nihil locati potest
esse in loco exteriori. Quod si ponatur esse in duobus locis,
sequitur quod sit extra suum locum, et ita sequitur quod sit locatum et
non locatum. Nec est instantia de corpore Christi, quia non est in
sacramento altaris localiter, sed per conversionem.
Ad secundum dicendum, quod duas lineas rectas mathematicas esse infra
duo puncta, est impossibile, quia in eis nulla alia ratio
distinctionis potest intelligi nisi ex situ; sed duas lineas naturales
esse intra duo puncta est impossibile quidem per naturam, sed possibile
per miraculum: quia remanet alia ratio distinctionis in lineis duabus
ex diversitate corporum subiectorum, quae conservatur virtute divina,
etiam remota diversitate situs.
|
|