|
Circa primum sic procedebatur: videtur quod in Christo sint duae
filiationes.
1. Multiplicata enim causa relationum, multiplicantur relationes.
Generatio autem est causa filiationis. Cum ergo alia sit generatio
qua Christus natus est aeternaliter a patre, et alia qua natus est
temporaliter a matre, erit etiam alia filiatio qua refertur ad patrem,
et alia qua refertur ad matrem.
2. Praeterea, quod recipit ex tempore aliquid absolutum absque sui
mutatione multo magis absque sui mutatione potest recipere temporaliter
aliquam proprietatem relativam. Sed filius Dei ex tempore recipit
aliquid absolutum absque sui mutatione: quia super illud Luc. I,
32: magnus erit, et filius altissimi vocabitur, dicit Ambrosius.
Non ideo erit magnus quod ante partum virginis magnus non fuerit; sed
quia potentiam quam Dei filius naturaliter habet, homo erat ex tempore
accepturus. Ergo multo magis ex tempore potuit accipere filius Dei
absque sui mutatione novam filiationem, ut sic ei conveniant duae
filiationes, una aeterna et alia temporalis.
Sed contra, a quo aliquid habet quod sit tale, ab eius unitate habet
quod sit unum tale. Sed filiatione aliquis habet quod sit filius.
Ergo una filiatione est unus filius. Sed Christus est unus filius et
non duo. Ergo in Christo non sunt duae filiationes, sed una tantum.
Respondeo. Dicendum, quod relationes differunt in hoc ab omnibus
aliis rerum generibus, quia ea quae sunt aliorum generum, ex ipsa
ratione sui generis habent quod sint res naturae, sicut quantitates ex
ratione quantitatis, et qualitates ex ratione qualitatis; sed
relationes non habent quod sint res naturae ex ratione respectus ad
alterum. Inveniuntur enim quidam respectus qui non sunt reales, sed
rationales tantum: sicut scibile refertur ad scientiam, non aliqua
reali relatione in scibile existente, sed potius quia scientia refertur
ad ipsum, secundum philosophum in V Metaphys. Sed relatio habet
quod sit res naturae ex sua causa, per quam una res naturalem ordinem
habet ad alteram: qui quidem ordo naturalis et realis est ipsis ipsa
relatio; unde dextrum et sinistrum in animali sunt relationes reales,
quia consequitur quasdam naturales virtutes; in columna autem sunt
respectus rationis tantum secundum ordinem animalis ad ipsam. Ex eodem
autem habet aliquid quod sit ens et quod sit unum; et ideo contingit
quod est una relatio realis tantum propter unitatem causae, sicut patet
de aequalitate. Propter unam enim quantitatem est in uno corpore una
aequalitas tantum, quamvis sint respectus plures, secundum quos
diversis corporibus dicitur esse aequale. Si autem secundum omnes
illos respectus multiplicarentur realiter relationes in uno corpore,
sequeretur quod in uno essent accidentia infinita vel indeterminata.
Et similiter magister est una relatione magister omnium quos idem
docet, quamvis sint multi respectus. Sic etiam unus homo secundum
unam realem filiationem est filius patris sui et matris suae, quia una
nativitate unam naturam ab utroque accepit. Sequendo ergo hanc
rationem, videtur dicendum, quod alia sit filiatio realis in Christo
qua refertur ad patrem, et alia qua refertur ad matrem: quia alia
generatione nascitur ab utroque; et alia est natura quam habet a
patre, et alia quam habet a matre. Sed alia ratio infringit
praedictam. Hoc enim est universaliter tenendum, quod nulla relatio
Dei ad creaturam realiter in Deo existit, sed est respectus rationis
tantum, quia Deus est supra omnem ordinem creaturae, et mensura omnis
creaturae, a qua dependet omnis creatura, et non e converso: multo
magis quam hoc conveniat scibili respectu scientiae, in quo propter has
causas non est relatio realis ad scientiam. Est autem considerandum,
quod subiectum filiationis non est natura, vel naturae pars aliqua;
non enim dicimus quod humanitas sit filia, vel caput, aut oculus. In
Christo autem non ponimus nisi unum suppositum et unam hypostasim,
sicut et unam personam, quod est suppositum aeternum, in quo nulla
relatio realis ad creaturam esse potest, ut iam dictum est. Unde
relinquitur quod filiatio qua Christus refertur ad matrem, est
respectus rationis tantum; nec propter hoc sequitur quod non sit
realiter filius virginis. Sicut enim Deus est realiter dominus
propter realem potentiam qua continet creaturam, sic realiter est
filius virginis propter realem naturam quam accepit a matre. Si autem
essent in Christo plura supposita, oporteret ponere in Christo duas
filiationes. Sed hoc reputo erroneum, et in Conciliis invenitur
damnatum. Unde dico, quod in Christo est una relatio realis tantum
qua refertur ad patrem.
Ad primum ergo dicendum, quod non negamus non esse in Christo realem
filiationem qua refertur ad matrem, quia causa relationis deficiat,
sed quia deficit subiectum talis relationis, cum non sit in Christo
aliquod suppositum creatum vel hypostasis.
Ad secundum dicendum, quod eo modo quo ille homo accepit ex tempore
Dei potentiam, eo modo accepit filiationem aeternam: in quantum
scilicet factum est ut una esset persona Dei et hominis, ut Ambrosius
ibidem subdit. Hoc autem non est factum per aliquid realiter absolutum
vel relativum temporaliter inhaerens filio Dei, sed per solam
unionem, quae realiter existit in natura creata, non autem est
realiter in persona assumente.
Quod vero in contrarium obiicitur, necessitatem non habet. Dicitur
enim aliquando unus qualis propter unitatem substantialem subiecti,
licet sint multae qualitates, ut color et sapor in pomo.
|
|