|
Circa secundum sit proceditur: videtur quod Christus in cruce mortuus
non fuerit.
1. Si enim fuit mortuus, aut hoc fuit quia ipse animam a corpore
separavit, aut propter vulnera. Sed non primo modo: sic enim
sequeretur quod Iudaei Christum non occidissent, sed quod ipse sui
ipsius fuisset homicida: quod est inconveniens. Et similiter nec
secundo modo: quia mors quae accidit propter vulnera provenit homini ex
summa debilitate praeveniente: quod in Christo non fuit, quia clamans
expiravit. Ergo Christus in cruce nullo modo mortuus fuit.
2. Praeterea, natura humana non fuit in Christo debilior quam in
aliis hominibus. Sed nullus alius homo tam cito moreretur propter
vulnera manuum et pedum; vulnus autem lateris fuit ei inflictum post
mortem Christi. Ergo in cruce mortuus non fuit, cum nulla causa
mortis eius esse videatur.
Sed contra est quod dicitur Io. XIX, 30, quod Christus in
cruce pendens, inclinato capite tradidit spiritum. Mors autem est per
separationem animae a corpore. Ergo Christus in cruce mortuus fuit.
Respondeo. Dicendum, quod absque omni dubio confitendum est
Christum in cruce vere mortuum fuisse. Sed ad videndum causam mortis
eius, considerandum est quod, cum Christus fuerit verus Deus et
homo, eius potestati suberat quidquid pertinet ad humanam naturam in
Christo; quod in aliis puris hominibus non contingit: voluntati enim
eorum non subiacent quae naturalia sunt. Unde haec causa assignatur
quare anima Christi simul patiebatur et fruebatur, quia scilicet eo
volente hoc factum est ut non fieret redundantia a superioribus viribus
in inferiores, nec impedirentur superiores virtutes a suo actu propter
passionem inferiorum; quod in aliis hominibus contingere non potest,
propter naturalem coniunctionem potentiarum ad invicem. Et similiter
in proposito est dicendum. Mors enim violenta accidit ex hoc quod
nocumento illato natura cedit; et quamdiu natura resistere potest,
tamdiu mors retardatur. Unde in quibus natura est fortior, ex aequali
causa tardius moriuntur. Erat autem subiectum voluntati Christi
quando natura resisteret nocumento illato, et quando cederet; unde eo
volente natura resistit nocivo illato usque ad finem plus quam in aliis
hominibus possit, ita quod in fine post multam sanguinis effusionem
quasi integer viribus clamavit voce magna, et statim eo volente natura
cessit, et tradidit spiritum, ut se dominum naturae et vitae et mortis
ostenderet. Unde hoc admirans centurio dixit, Marc. XV, 39:
vere hic homo filius Dei erat. Sic ergo, et Iudaei Christum
occiderunt nocumentum mortiferum inferentes, et tamen ipse animam suam
posuit, et tradidit spiritum, quia quando voluit, natura nocumento
illato totaliter cessit. Nec tamen culpandus est quasi sui homicida.
Est enim corpus propter animam, et non e converso. Unde iniuria fit
animae, cum propter nocumentum corpori illatum de corpore expellitur
contra naturalem appetitum animae, sed forte non propter depravatam
voluntatem se interficientis. Sed si anima in sui potestate haberet
recedere a corpore quando vellet, et iterum advenire, non maioris
esset culpae si corpus desereret, quam quod habitator deseruerit
domum; culpae tamen est quod inde expellatur invitus.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|