|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Angelus non sit in loco
secundum operationem tantum.
1. Prius est enim esse quam operari; ergo prius est esse in loco
quam operari in loco. Sed posterius non est causa prioris; ergo
operari in loco non est causa quare Angelus sit in loco.
2. Praeterea, duo Angeli possunt operari in uno loco. Si ergo
Angelus esset in loco solum per operationem, sequeretur quod plures
Angeli essent simul in uno loco; quod reputatur impossibile.
Sed contra, nobilius non dependet ab ignobiliori. Sed essentia
Angeli est nobilior quam locus corporeus. Ergo non dependet a loco
corporeo.
Respondeo. Dicendum, quod qualiter Angelus sit in loco corporeo,
considerari potest ex modo quo corpus est in loco. Est enim corpus in
loco per contactum loci. Contactus autem corporis est per quantitatem
dimensivam, quae in Angelo non invenitur, cum sit incorporeus; sed
loco eius est in eo quantitas virtualis. Sicut ergo corpus est in loco
per contactum dimensivae quantitatis, ita Angelus est in loco per
contactum virtutis. Si quis autem velit virtutis contactum operationem
vocare, propter hoc quod operari est proprius effectus virtutis,
dicatur quod Angelus est in loco per operationem: ita tamen quod per
operationem non intelligatur sola motio, sed quaecumque unitio qua sua
virtute se corpori unit, praesidendo, vel continendo, vel quocumque
alio modo.
Ad primum ergo dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse prius
simpliciter quod non est prius quantum ad hoc: sicut corpus subiectum
est simpliciter prius superficie, sed non quantum ad hoc quod est
colorari. Et similiter prius simpliciter est corpus quam tactus;
tamen ipsum est in loco per tactum dimensivae quantitatis. Et
similiter Angelus per contactum virtutis.
Ad secundum dicendum, quod si aliquid movetur perfecte ab uno motore,
non convenit quod ab alio simul immediate moveatur; unde ratio magis
valet ad oppositum eius quam ad propositum.
|
|