|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Angelus non possit moveri de
extremo ad extremum quin pertranseat medium.
1. Omne enim quod movetur, prius est in mutari quam in mutatum
esse, ut probatur VI Phys. Sed si Angelus movetur de extremo in
extremum, puta de a in b, cum est in b, est in mutatum esse. Ergo
prius erat in mutari. Sed non quando erat in a, quia tunc nondum
movebatur. Ergo quando erit in c, quod est medium inter a et b; et
sic oportet quod pertranseat medium.
2. Praeterea, si Angelus movetur de a in b sine hoc quod
pertranseat medium, oportebit quod corrumpatur in a, et iterum creetur
in b. Sed hoc est impossibile, quia sic non esset idem Angelus.
Ergo oportet quod pertranseat medium.
Sed contra, omne quod pertransit medium, oportet quod prius
pertranseat aequale sibi aut minus quam maius, ut dicitur in VI
physicorum, et ad sensum apparet. Sed non potest esse minus spatium
quam Angelus, qui est indivisibilis. Ergo oportet quod pertranseat
aequale, quod est locus indivisibilis et punctualis. Infinita autem
puncta sunt inter quoslibet duos terminos motus. Si ergo necesse esset
quod Angelus in suo motu pertransiret medium, oporteret quod
pertransiret infinita; quod est impossibile.
Respondeo. Dicendum, quod Angelus, si vult, potest moveri de uno
extremo ad aliud absque hoc quod pertranseat medium; et si vult,
potest pertransire omnia media. Cuius ratio est, quia corpus est in
loco sicut contentum ab eo: et ideo oportet quod in movendo sequatur
loci conditionem, ut scilicet pertranseat media priusquam ad extrema
loci perveniat. Sed cum Angelus sit in loco per contactum virtutis,
non subditur loco ut contentus ab eo, sed magis continet locum, sua
virtute supereminens in loco: unde non habet necesse ut sequatur in suo
motu conditiones loci; sed voluntati suae subest quod applicet se per
contactum virtutis huic loco et illi, et si vult, absque medio.
Sicut etiam intellectus potest applicari intelligendo uni extremo,
puta albo, et postea nigro, indifferenter vel cogitando vel non
cogitando de mediis coloribus; quamvis corpus subiectum colori non
possit moveri de albo in nigrum nisi per medium.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum philosophi et eius probatio locum
habet in motu continuo. Sed motus Angeli non oportet quod sit
continuus: sed ipsa successio applicationum praedictarum motus eius
dicitur, sicut et successio cogitationum vel affectionum dicitur motus
spiritualis creaturae, secundum Augustinum super Genesim ad
litteram.
Ad secundum dicendum, quod hoc non accidit per corruptionem Angeli
aut novam creationem, sed quia eius virtus supereminet loco.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod Angelus
non est in loco per commensurationem, sed per applicationem suae
virtutis ad locum; quae quidem potest esse indifferenter et ad locum
divisibilem et indivisibilem: unde potest continue moveri, sicut
aliquid in loco divisibili existens, continue intercipiendo spatium;
secundum vero quod in loco indivisibili est, non potest eius motus esse
continuus, nec pertransire omnia media.
|
|