|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Christo non facienti visibilia
miracula homines credere non tenerentur.
1. Quicumque enim non facit hoc ad quod tenetur, peccat. Sed si
homines non crederent Christo miracula non facienti, non peccarent;
dicit enim ipse, Ioan. XV, 24: si opera non fecissem in eis
quae nullus alius fecit, peccatum non haberent; et loquitur de peccato
infidelitatis, secundum Augustinum. Ergo Christo, si non fecisset
miracula, homines credere non tenerentur.
2. Praeterea, nullus potest mutare legem nisi legislator, vel eo
superior. Sed Christus praedicabat quaedam quae videbantur pertinere
ad veteris legis abolitionem; sicut quod cibi non coinquinarent
hominem, et quod licet in sabbato operari. Si ergo non probasset se
esse legislatorem, non fuisset ei credendum. Sed hoc fieri non
potuisset nisi per miracula, cum legislatorem multa miracula
praecesserint. Ergo Christo non erat credendum, nisi miracula
fecisset.
3. Sed contra. Magis obligantur homines ad credendum primae
veritati quam ad credendum visibilibus signis. Sed licet Christus
miracula non fecisset, ipse tamen verus Deus existens, prima veritas
erat. Ergo etiam si miracula non fecisset, adhuc erat ei credendum.
4. Praeterea, gratia unionis est maior quam gratia gratum faciens
per adoptionem. Sed miracula non sufficienter probant gratiam gratum
facientem: quia, ut habetur Matth., VII, v. 22, his qui
Christo in iudicio dicent: domine (...) in nomine tuo virtutes
multas fecimus; respondebitur: non novi vos. Ergo multo minus
miracula sufficiunt ad probandum gratiam unionis. Si ergo sine
miraculis Christo homines credere non tenerentur, neque etiam
miraculis factis tenebantur credere dicenti se esse Deum: quod patet
esse falsum.
Respondeo. Dicendum, quod nullus tenetur ad hoc quod est supra vires
suas nisi per hunc modum quo sit sibi possibile. Credere autem est
super potentiam hominis naturalem, unde ex dono Dei provenit,
secundum illud apostoli ad Ephes., II, 8: gratia salvati estis
per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; et ad
Philipp., I, 29, dicit: vobis datum est non solum ut in ipsum
credatis, sed ut pro ipso patiamini. Homo ergo tenetur credere
secundum hoc quod adiuvatur a Deo aliquis ad credendum. Adiuvatur
autem a Deo aliquis ad credendum tripliciter. Primo quidem per
interiorem vocationem, de qua dicitur Ioan., VI, 45: omnis qui
audivit a patre, et didicit, venit ad me; et ad Roman., VIII,
30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Secundo per doctrinam et
praedicationem exteriorem, secundum illud apostoli ad Roman., X,
17: fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Tertio per
exteriora miracula; unde dicitur I Corinth., XIV, 22, quod
signa data sunt infidelibus, ut scilicet per ea provocentur ad fidem.
Si autem Christus visibilia miracula non fecisset, adhuc remanebant
alii modi attrahendi ad fidem, quibus homines acquiescere tenerentur.
Tenebantur enim homines credere auctori legis et prophetarum.
Tenebantur etiam interiori vocationi non resistere, sicut Isaias, de
se dicit: dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico,
retrorsum non abii; sicut de quibusdam dicitur Act., VII, 51:
vos semper spiritui sancto restitistis.
Ad primum ergo dicendum, quod inter illa opera quae Christus in
hominibus fecit, annumerari etiam debet vocatio interior, qua quosdam
attraxit; sicut Gregorius dicit in quadam homilia, quod Christus per
misericordiam Magdalenam traxit interius, qui etiam per clementiam
suscepit foris. Annumerari etiam debet eius doctrina, cum etiam ipse
dicat: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non
haberent.
Ad secundum dicendum, quod Christus poterat se ostendere esse
legislatorem non solum faciendo visibilia miracula, sed etiam per
auctoritatem Scripturae, et per interiorem instinctum.
Ad tertium dicendum, quod interior instinctus, quo Christus poterat
se manifestare sine miraculis exterioribus, pertinet ad virtutem primae
veritatis, quae interius hominem illuminat et docet.
Ad quartum dicendum, quod miracula visibilia fiunt virtute divina ad
confirmationem virtutis fidei; unde dicitur Marci, XVI, 20, de
apostolis, quod praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem
confirmante sequentibus signis. Non autem fiunt miracula semper ad
demonstrandum gratiam eius per quem miracula fiunt; et ideo potest
contingere quod aliquis gratiam gratum facientem non habens, miracula
faciat. Sed hoc contingere non potest quod aliquis falsam doctrinam
annuntians, vera miracula faciat, quae nisi virtute divina fieri non
possunt; sic enim Deus esset falsitatis testis, quod est
impossibile. Cum ergo Christus se filium Dei diceret, et aequalem
Deo, hanc eius doctrinam comprobabant miracula quae faciebat; et ideo
ostendebatur Christus per miracula quae faciebat, esse Deus. Petrus
autem, licet eadem vel maiora miracula faceret, non probabatur esse
Deus, sed per ea etiam probabatur quod Christus esset Deus; quia
Petrus non praedicabat seipsum, sed Iesum Christum esse Deum.
|
|