|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod pueri Iudaeorum sint
baptizandi invitis parentibus.
1. Maius enim est vinculum matrimoniale quam ius paternae
potestatis; quia paterna potestas potest per hominem solvi, cum filius
familias emancipatur; vinculum autem matrimoniale non potest solvi per
hominem, secundum illud Matth., XIX, 6: quos Deus coniunxit,
homo non separet. Sed propter infidelitatem solvitur vinculum
matrimoniale; dicit enim apostolus, I ad Cor., VII, 15:
quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti est subiectus
frater aut soror in huiusmodi; et canon dicit quod si coniux infidelis
non vult cohabitare sine contumelia creatoris, quod alter coniugum non
debet ei cohabitare. Ergo multo magis propter infidelitatem tollitur
ius paternae potestatis. Sic ergo infideles et Iudaei non habent ius
paternae potestatis in suos filios; possunt ergo eorum filii baptizari
eis invitis.
2. Praeterea, magis debet homini subveniri contra periculum mortis
aeternae quam contra periculum mortis temporalis. Sed si aliquis
videret hominem in periculo mortis temporalis et ei non ferret
auxilium, peccaret. Cum ergo pueri Iudaeorum et aliorum infidelium
sint in periculo mortis aeternae si parentibus relinquantur, qui eos in
sua infidelitate informant, videtur quod sint eis auferendi, et
baptizandi, et in fide instruendi.
3. Praeterea, filii servorum sunt servi et in potestate dominorum.
Sed Iudaei sunt servi regum et principum. Ergo et filii eorum.
Reges ergo et principes habent potestatem de filiis Iudaeorum facere
quod voluerint. Nulla ergo esset iniuria, si baptizarentur invitis
parentibus.
4. Praeterea, quilibet homo magis est Dei, a quo habet animam,
quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non est ergo iniustum, si
pueri Iudaeorum carnalibus parentibus auferantur, et Deo per
Baptismum consecrentur.
5. Praeterea, Baptismus est efficacior ad salutem quam
praedicatio; quia per Baptismum statim tollitur peccati macula et
reatus poenae, et aperitur ianua caeli. Sed si periculum sequatur ex
defectu praedicationis, imputatur ei qui non praedicavit; ut habetur
Ez., III, 18 et XXXIII, 6, de eo qui vidit gladium
venientem, et non insonuerit tuba. Ergo multo magis, si pueri
Iudaeorum damnentur propter defectum Baptismi, imputatur ad peccatum
eis qui potuerunt baptizare et non baptizaverunt.
Sed contra, nemini facienda est iniuria. Fieret autem Iudaeis
iniuria, si eorum filii baptizarentur eis invitis, quia amitterent ius
paternae potestatis in filios iam fideles. Ergo eis invitis non sunt
baptizandi.
Respondeo. Dicendum, quod maximam auctoritatem habet Ecclesiae
consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda: quia et ipsa
doctrina Catholicorum doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet; unde
magis est standum consuetudini Ecclesiae quam vel auctoritati
Augustini vel Hieronymi, vel cuiuscumque doctoris. Hoc autem
Ecclesiae usus nunquam habuit quod Iudaeorum filii invitis parentibus
baptizarentur, quamvis fuerint retroactis temporibus multi Catholici
principes potentissimi, ut Constantinus, Theodosius, et alii
plures, quibus familiares fuerunt sanctissimi episcopi, ut Silvester
Constantino, et Ambrosius Theodosio, qui nullo modo
praetermisissent ab eis impetrare, si hoc esset consonum rationi. Et
ideo periculosum videtur hanc assertionem de novo inducere, ut praeter
consuetudinem in Ecclesia hactenus observatam Iudaeorum filii invitis
parentibus baptizentur. Et huius ratio est duplex. Una quidem
propter periculum fidei. Si enim pueri nondum usum rationis habentes
Baptismum susciperent, postmodum cum ad perfectam aetatem
pervenirent, de facili possent a parentibus induci ut relinquerent quod
ignorantes susceperunt: quod verteretur in fidei detrimentum. Alia
vero ratio est, quia repugnat iustitiae naturali. Filius enim
naturaliter est aliquid patris; et primo quidem a parente non
distinguitur secundum corpus, quamdiu in matris utero continetur;
postmodum vero, postquam ex utero egreditur, antequam usum liberi
arbitrii habeat, continetur sub parentum cura sicut sub quodam
spirituali utero. Quamdiu enim usum rationis non habet puer, non
differt quantum ad ea quae agit, ab animali irrationali. Unde sicut
bos vel equus iure gentium vel civili est possessoris, ut utatur eo cum
voluerit, sicut proprio instrumento; ita de iure naturali est quod
filius antequam habeat usum rationis, sit sub cura patris; unde contra
iustitiam naturalem esset, si puer antequam haberet usum liberi
arbitrii, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur
invitis parentibus. Postquam autem incipit habere usum liberi
arbitrii, iam incipit esse suus, et potest quantum ad ea quae sunt
iuris divini vel naturalis, sibi ipsi providere; et tunc est
inducendus ad fidem non coactione, sed persuasione; et potest etiam
invitis parentibus consentire fidei et baptizari; non autem antequam
habeat usum rationis. Unde de pueris antiquorum patrum dicitur, quod
salvabantur in fide parentum: per quod datur intelligi quod ad parentes
pertinet providere filiis de sua salute, praecipue antequam habeant
usum rationis.
Ad primum ergo dicendum, quod in vinculo matrimoniali uterque coniugum
habet usum liberi arbitrii, et uterque potest invito altero fidei
assentire; sed hoc non habet locum in puero antequam habeat usum
rationis; sed postquam habet usum rationis, tunc tenet similitudo, si
converti voluerit.
Ad secundum dicendum, quod a temporali non est aliquis eripiendus
contra ordinem iuris civilis: puta, si aliquis a suo iudice
condemnetur ad mortem, nullus debet eum violenter eripere; unde nec
aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturalis, quo filius est sub
cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae.
Ad tertium dicendum, quod Iudaei sunt servi principum servitute
civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini.
Ad quartum dicendum, quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per
quam Deum cognoscere potest: unde puer antequam usum rationis habeat,
naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae
naturaliter subiacet; et secundum eorum dispositionem sunt circa ipsum
divina agenda.
Ad quintum dicendum, quod periculum quod sequitur ex praedicatione
omissa, nulli imminet nisi ei cui est commissum praedicationis
officium; unde in Ezech., cap. XXXIII, v. 7, praemittit:
speculatorem dedi te filiis Israel. Providere autem pueris infidelium
de sacramentis salutis pertinet ad parentes eorum; unde eis imminet
periculum propter subtractionem sacramentorum, si eorum parvuli
detrimentum salutis patiantur.
|
|