|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod propter consuetudinem aliqui
deobligantur a iure reddendi decimas.
Magis enim est accipere decimas quam non dare. Sed propter
consuetudinem in aliquibus terris aliqui milites accipiunt decimas, et
hoc ab Ecclesia toleratur. Ergo multo magis propter consuetudinem
aliqui deobligantur ut decimas non solvant, neque solvere teneantur.
Sed contra, ius divinum non aboletur per dissuetudinem. Sed decimae
debentur de iure divino. Ergo per dissuetudinem non aboletur ius
reddendi decimas. Tenentur ergo homines reddere decimas, contraria
consuetudine non obstante.
Respondeo. Dicendum, quod ea quae sunt de iure positivo, per
dissuetudinem abolentur; ea vero quae sunt a iure naturali vel de iure
divino, nulla dissuetudine aboleri possunt. Nulla enim dissuetudine
fieri potest ut sit licitum furari vel moechari. Est ergo
considerandum ad propositam quaestionem, utrum dare decimas sit de iure
divino, vel de iure positivo humano. Ius autem divinum in novo et in
veteri testamento continetur. Et quidem non apparet in novo testamento
aliquod praeceptum datum de decimis solvendis, in doctrina, dico,
evangelica vel apostolica. Quod enim dicitur Matth., XXIII,
23, de solutione decimarum: haec oportuit facere, et illa non
omittere, et quod dicit Pharisaeus, Luc., XVIII, 12:
decimas de omnium quae possideo, magis videtur ad statum veteris
testamenti pertinere, quam observantiae novi testamenti formam
imponere. In veteri autem testamento triplex genus praeceptorum erat.
Quaedam enim erant praecepta moralia, quaedam iudicialia, quaedam
caeremonialia. Praecepta moralia sunt indita naturali rationi, ad
quae homines omni tempore obligantur, ut honora patre et matrem, non
moechaberis, non furtum facies, et similia. Praecepta autem
iudicialia sunt per quae iudicia exercebantur; puta, si quis furaretur
unam ovem, redderet quatuor. Et huiusmodi praecepta non sunt indita
rationi naturali. Non enim ratio naturalis habet quod ille qui furatur
ovem, magis reddat quatuor quam tres vel unam. Sed tamen per
huiusmodi praecepta determinatur morale praeceptum. Habet enim ratio
naturalis quod ille qui furatur, debeat puniri; sed quod tali poena
puniatur, hoc determinatur per praeceptum iudiciale. Praecepta autem
caeremonialia veteris legis sunt quae pertinent ad observantiam divini
cultus, et sunt ordinata ad figurandum aliquod futurum, sicut
immolatio agni paschalis figurabat occisionem Christi. Est ergo
considerandum, utrum praeceptum de decimis persolvendis sit morale,
vel iudiciale, vel caeremoniale. Si enim morale est, ad hoc omnes
tenentur, et omni tempore, nulla obstante contraria consuetudine.
Sed hoc non videtur, quia ratio naturalis non dictat magis quod homo
ministris Dei det decimam quam undecimam vel nonam partem fructuum.
Si autem sit praeceptum iudiciale, non tenentur ad decimas dandas,
sicut non tenentur omnes ad iudicandum secundum iudicia in lege veteri
conscripta; quia illa iudicialia praecepta sunt specialiter illi populo
data consideratis conditionibus eius; non enim eadem omnibus
expediunt. Si autem sit praeceptum caeremoniale, non solum non
obligaret, sed etiam observatum induceret in peccatum: peccaret enim,
si quis agnum paschalem immolaret, quia post adventum veritatis
cessaverunt figurae. Dicendum est ergo, sicut antiqui magistri
dixerunt, quod quaedam praecepta legis sunt pure moralia, ut non
occides, non furtum facies; quaedam autem pure sunt caeremonialia, ut
immolatio paschalis agni, et circumcisio; quaedam autem sunt media,
secundum aliquid moralia et secundum aliquid caeremonialia: sicut
praeceptum de observatione sabbati est morale quantum ad hoc quod
aliquod tempus quieti deputetur ad vacandum divinis, hoc enim ratio
naturalis habet; sed quod dies septima sit deputata, hoc est ex
determinatione Dei propter aliquam figuram, unde hoc est
caeremoniale. Sic ergo praeceptum de decimis persolvendis est quidem
secundum aliquid morale, ut scilicet qui pro toto populo divino
obsequio vacant, stipendiis populi sustententur, sicut et qui in aliis
officiis reipublicae serviunt, a populo sustentantur. Et secundum
hunc modum proponitur hoc praeceptum in novo testamento. Dicit enim
dominus Matth., X, 10: dignus (...) est operarius cibo
suo; et apostolus dicit, I ad Corinth., IX, 14: dominus
ordinavit ut qui Evangelium enuntiant, de Evangelio vivant; et qui
altari deserviunt, de altari vivant. Sed quantum ad determinatum
numerum decimae non est de iure naturali, neque est praeceptum morale,
sed est caeremoniale, in quantum refertur ad figurandum aliquid circa
Christum: vel etiam est iudiciale secundum convenientiam ad illum
populum, in quo, quia erat multitudo ministrorum, tali taxatione opus
erat ad ministrorum Dei sustentationem. Sic ergo hoc commune, quod
est providere ministris Dei in necessariis vitae, est de iure naturali
existens. Ad quemlibet autem principem qui potest leges condere,
pertinet ius naturale commune per ius positivum determinare: nihil enim
est aliud ius positivum quam determinatio iuris naturalis: sicut ius
naturale habet quod malefactor puniatur; sed quod tali poena puniatur,
hoc determinatur per ius positivum. Quia ergo Ecclesia habet
potestatem condendi legem in his quae pertinent ad cultum Dei, potuit
per Ecclesiae statutum taxari quantitas eorum quae sunt danda ministris
Dei a populo. Et ut esset quaedam consonantia novi et veteris
testamenti, statuit Ecclesia ut taxatio veteris testamenti servaretur
etiam in novo. Unde omnes tenentur ad decimas, velint nolint.
Posset autem Ecclesia statuere, si causa subesset, vel in maiori vel
in minori numero; puta quod daretur octava, vel duodecima, sicut et
quod detur decima. Patet ergo quod nulla consuetudo contraria solvit
hominem ab obligatione reddendi decimas, quia haec obligatio fundatur
supra ius divinum, et supra ius naturale: unde semper tenentur homines
reddere decimas, si Ecclesia exigat, etiam contraria consuetudine non
obstante. Et in terris in quibus est consuetudo quod decimae
solvantur, ipsa consuetudo quasi expostulat decimas; unde peccat qui
non redderet. Sed in terris in quibus non est consuetudo communis quod
decimae dentur, et Ecclesia non petit, videtur Ecclesia remittere
dum dissimulat. Et ideo homines in terris illis non peccant decimas
non dando: durum enim esset dicere, quod omnes homines Italiae et
Orientalium partium damnarentur, qui decimas non solvunt. Et
huiusmodi argumentum possumus ab apostolo accipere, cui cum deberentur
necessaria victus ab his quibus praedicabat, tamen non accipiebat; nec
tamen peccabant qui ei non dabant: alioquin male cum eis egisset non
accipiendo, praesertim cum ipse dicat Act., XX, 27: non enim
subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei; et ideo
apostolus non exigebat quod sibi debebatur, ne daretur aliquod
offendiculum Evangelio, ut ipse ibi dicit. Unde non bene facerent
rectores Ecclesiarum, si in terris illis decimas exigerent in quibus
non est consuetudo dari, si probabiliter crederent quod ex hoc
scandalum nasceretur.
Ad illud ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod milites
qui accipiunt decimas in aliquibus terris, non habent ius accipiendi
decimas: hoc enim ius est spirituale debitum ministris Dei, unde non
cadit in laicam personam. Sed res illae temporales quae a iure
exiguntur, ex concessione Ecclesiae datae sunt aliquibus militibus
propter aliqua servitia quae fecerunt Ecclesiae; sicut et Ecclesia
potest remittere ipsos fructus qui debentur pro decima; non tamen
remittit ius exigendi decimas, nec tollit debitum reddendi.
|
|