|
Ad primum sic proceditur: videtur quod filius teneatur obedire
parentibus carnalibus quantum ad omnia.
1. Dicitur enim Deuteronom. XXI, 18, 21: si genuerit homo
filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris
imperium (...) lapidibus eum obruet populus civitatis. Sed poena
talis non infligeretur, nisi graviter peccaret non obediendo. Ergo
filii tenentur obedire parentibus carnalibus per omnia.
2. Praeterea, apostolus dicit ad Coloss., cap. III, 20:
filii, obedite parentibus per omnia.
3. Praeterea, praecepta moralia affirmativa quamvis non ad semper
obligent, tamen nunquam contrarium facere licet. Sed praeceptum
morale affirmativum est de honoratione parentum. Ergo non licet
irreverentem esse parenti; quod esset, si eius mandato non
obediretur. Tenetur ergo filius in omnibus parentibus obedire.
Sed contra, non minus obediendum est patribus spiritualibus quam
carnalibus, sed magis, ut habetur per apostolum ad Hebr., cap.
XII, 9. Sed patribus spiritualibus non tenentur subditi obedire
in indifferentibus: religiosi enim qui obedientiam profitentur, non
tenentur obedire suis praelatis nisi in his quae sunt secundum regulam,
ut Bernardus dicit in Lib. de dispensatione et praecepto. Ergo nec
parentibus carnalibus filii tenentur in indifferentibus obedire.
Respondeo. Dicendum, quod cum obedientia praelato debeatur, ad illa
extenditur debitum obedientiae ad quae extenditur ius praelationis.
Habet autem pater carnalis ius praelationis in filium primo quidem
quantum ad domesticam conversationem. Sic enim est paterfamilias in
domo sicut rex in regno: unde sicuti subditi regis tenentur obedire
regi in his quae pertinent ad gubernationem regni; ita etiam filii et
alii domestici tenentur obedire patrifamilias in his quae pertinent ad
dispensationem domus. Secundo quanto ad morum disciplinam: unde
apostolus dicit ad Hebr., XII, 9: patres quidem carnis nostrae
habuimus eruditores, et obtemperabamus eis. Debet enim pater filio
non solum educationem, sed etiam disciplinam, ut philosophus dicit.
In his ergo filius tenetur obedire patri carnali, et non in aliis.
Ad primum ergo dicendum, quod loquitur ibi Moyses de imperio paterno
quod pertinet ad disciplinam morum: unde ibidem dicitur: monita nostra
audire contemnit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis.
Ad secundum dicendum, quod apostolus dicit obediendum esse parentibus
per omnia ad quae se ius praelationis extendit.
Ad tertium dicendum, quod non exhibet irreverentiam praecipienti, si
non obedit ei in his in quibus obedire non tenetur.
|
|