|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod venditor non teneatur
dicere vitium rei venditae emptori.
1. Quia secundum leges civiles venditor et emptor se invicem decipere
possunt. Nulla autem posset fieri deceptio, si venditor rei venditae
vitium emptori dicere teneretur. Ergo non tenetur.
2. Sed dicebat, quod leges non loquuntur secundum forum
conscientiae; sed quod nunc loquimur, est secundum forum
contentiosum. Sed contra, secundum philosophum in II Ethic.,
c. I, intentio legislatoris est cives facere bonos. Quod ergo licet
secundum leges, non est contrarium virtuti, et ita etiam non est
contrarium conscientiae.
1. Sed contra. Est, quia secundum leges civiles si aliquis vendat
animal morbidum, tenetur de vitio. Ergo tenetur dicere vitium
emptori.
2. Praeterea, Tullius dicit in libro de officiis, quod ad officium
boni viri pertinet ut dicat emptori illud pro quo res minus venderetur.
Huiusmodi autem est vitium rei venditae. Ergo venditor tenetur dicere
emptori vitium rei venditae.
Respondeo. Dicendum, quod aliquid pertinet ad bonum virum ad quod
tamen homines non tenentur; sicut ad bonum virum pertinet quod
liberaliter amico suo bona largiatur, quamvis ad hoc non teneatur.
Sed aliquid pertinet ad bonum virum ad quod tenetur; scilicet quod
reddat alicui quod iustum est: nam actus iustitiae est ut reddatur
alicui quod ei debetur. Et ideo unusquisque venditor ad hoc tenetur ut
iustam venditionem faciat, non autem ut faciat venditionem liberalem,
dimittens aliquid de pretio iusto. Iustitia autem aequalitas quaedam
est, ut dicitur in V Ethic., cap. II. Est ergo iusta
venditio, quando pretium acceptum ab habente aequatur rei venditae;
iniusta autem, si non aequetur, sed plus accipiat. Si ergo vitium
rei venditae faciat rem minus valere quam pretium impositum a
venditore, iniusta erit venditio, unde peccat occultans vitium; si
autem non faciat rem minus valere quam pretium impositum, quia forte
venditor minus pretium imponit propter vitium, tunc non peccat tacens
vitium, quia venditio non est iniusta, et forte esset sibi damnosum,
si vitium diceret: quia emptor vellet habere rem etiam pro minori
pretio quam valeret. Liberaliter tamen faceret, si damnum proprium
contemneret ut satisfaceret voluntati alterius, licet ad hoc non
teneatur.
Ad primum ergo dicendum, quod per illud dictum legis non habetur quod
licitum sit simplici venditori decipere emptorem, et e converso; sed
dicitur aliquid esse licitum secundum legem quod per legem non punitur,
sicut secundum legem veterem licebat libellus repudii.
Ad secundum dicendum, quod praecepta legis sunt ductiva ad perfectam
virtutem: tamen actus perfectae virtutis non cadunt sub praecepto legis
humanae; sed prohibet quaedam graviora, ut gradatim homines retracti a
malis per seipsos ad virtutem exerceantur. Permittit autem quaedam
minora peccata, eis poenam non infligens, quia sine his non facile
invenitur hominum multitudo; et de talibus est deceptio quae est inter
vendentes et ementes: quia plurimi sunt qui volunt vili emere et care
vendere, ut Augustinus dicit in Lib. de Trin.
Ad illud vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod
illud intelligendum est quando morbus pecoris facit pecus minus valere
quam vendatur.
Ad secundum dicendum, quod ea ratione Tullius dicit quod vir bonus
non tacet vitium rei venditae, quia ad virum bonum non pertinet
decipere aliquem: deceptio autem non est, si id quod tacetur de re
vendita, non facit rem minus valere quam pretium quod pro ea
accipitur.
|
|