|
Ad primum sic proceditur: videtur quod peccatum sit appetere
praelationem.
1. Non enim videtur quod possit appeti sine peccato id quod non fuit
in statu naturae integrae, sed solum in statu naturae corruptae. Sed
praelatio non fuit in statu naturae integrae, sed incepit esse post
peccatum, quando dictum est mulieri, Gen., III, 16: sub viri
potestate eris. Ergo peccatum est praelationem appetere.
2. Praeterea, appetitus videtur esse de his quae pertinent ad statum
futurae gloriae. Sed in futuro cessabit omnis praelatio, ut dicit
quaedam Glossa, I Cor., cap. XV. Ergo peccatum est appetere
praelationem.
Sed contra, est quod dicitur I ad Timoth., cap. V, 17: qui
bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur. Sed non est
peccatum appetere illud cui debetur honor, qui non debetur nisi
virtuti. Ergo non est peccatum appetere praelationem.
Respondeo. Dicendum, quod hanc quaestionem solvit Augustinus,
XIX de Civit. Dei, ubi dicit, quod locus superior sine quo
populus regi non potest, etsi administretur ut decet, tamen indecenter
appetitur: cuius ratio est, quia qui appetit praelationem, aut est
superbus, aut iniustus. Iniustitia enim est quod aliquis velit sibi
plus de honore accipere, aut de potestate, aut de aliis bonis, nisi
sit maioribus dignus, ut dicitur in V Ethic., cap. III. Quod
autem aliquis aestimet se esse magis dignum praelatione omnibus illis
super quos praelationem accipit, superbiae et praesumptionis est.
Unde patet quod quicumque praelationem appetit, aut est iniustus aut
superbus. Et ideo nullus suo appetitu debet ad praelationem
pervenire, sed solum Dei iudicio, secundum illud apostoli ad
Hebr., V, 4: nemo sibi assumit honorem sed qui vocatur a Deo
tamquam Aaron. Potest tamen aliquis licite appetere se esse dignum
praelatione, vel opera boni praelati, pro quibus debetur honor.
Unde patet responsio ad ultimum.
Primae vero duae rationes non recte concludunt; quia etiam ea quae non
fuerunt in statu innocentiae nec erunt in statu gloriae, possunt licite
appeti, sicut subiici, poenitere, et alia huiusmodi; quamvis
praelatio quantum ad aliquid fuisset in statu innocentiae, et futura
sit in statu gloriae: scilicet quantum ad superioritatem gradus, et
quantum ad gubernationem vel regimen, non autem quantum ad coactam
servitutem.
|
|