|
Ad secundum sic procedebatur: videtur quod peccatum sit praedicatori
habere oculum ad temporalia.
Dicitur enim Luc., XII, 31: quaerite primo regnum Dei:
Glossa, id est bona aeterna; et haec omnia adiicientur vobis:
Glossa, etiam non quaerentibus. Ergo non licet praedicatori habere
oculum ad terrena.
Sed contra, est quod dicitur I ad Corinth., cap. IX, 10:
debet qui arat, in spe arare; Glossa: stipendiorum temporalium.
Ergo licet praedicatori, de quo ibi loquitur, habere oculum ad
terrena.
Respondeo. Dicendum, quod habere oculum ad terrena contingit
dupliciter. Uno modo sicut ad mercedem vel praemium; et sic
praedicatori non licet habere oculum ad terrena, quia sic faceret
Evangelium venale. Alio modo sicut ad stipendia pro necessitate
sustentationis vitae; et sic licet habere praedicatori oculum ad
terrena; unde I ad Tim. cap. V, super illud, qui bene praesunt
presbyteri, etc. dicit Glossa Augustini: necessitatis est accipere
unde vivitur, caritatis est praebere; non tamen venale est Evangelium
pro his. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant
ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a
domino.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|