|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Christus fuerit idem homo in
triduo.
1. Dicitur enim Matth. XII, 40: sicut (...) fuit Ionas
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius
hominis in corde terrae. Sed non fuit alius filius hominis in corde
terrae nisi filius hominis qui loquebatur super terram, alioquin
Christus fuisset duo filii. Ergo fuit idem homo in triduo mortis.
2. Praeterea, Ionas fuit idem homo in ventre ceti qui prius
fuerat. Sed sicut Ionas fuit in ventre ceti, ita Christus in corde
terrae. Ergo etiam Christus fuit idem homo.
Sed contra, remota forma partis, removetur forma totius, quae
resultat ex compositione formae et materiae. Sed in triduo mortis
anima fuit separata a corpore Christi. Ergo desiit esse humanitas;
non ergo fuit idem numero homo in triduo mortis.
Respondeo. Dicendum, quod in Christo fuerunt tres substantiae
unitae, scilicet corpus, anima, et divinitas; sed corpus et anima
fuerunt unita non solum in unam personam, sed in unam naturam;
divinitas autem in natura quidem non potuit uniri nec animae nec
corpori, quia cum sit perfectissima natura, non potest esse pars
alicuius naturae; sed fuit unita corpori et animae in persona. In
morte autem separata fuit anima a corpore: alioquin non fuisset vera
mors Christi, de cuius ratione est quod separetur anima a corpore,
quod per animam vivificatur; sed divinitas non fuit separata nec ab
anima nec a corpore: quod patet ex symbolo fidei, in quo de filio Dei
dicitur, quod sepultus est, et descendit ad Inferos. Corpore autem
iacente in sepulcro, et anima ad Inferos descendente, non
attribuerentur ista filio Dei, nisi haec duo essent ei copulata in
unitate hypostasis vel personae. Et ideo de Christo in triduo mortis
dupliciter loqui possumus: uno modo quantum ad hypostasim vel
personam, et sic est idem numero simpliciter qui fuit; aut quantum ad
naturam humanam; et hoc dupliciter. Uno modo quantum ad totam
naturam, quae humanitas dicitur: et sic Christus non fuit homo in
triduo mortis, unde nec idem homo, sed eadem hypostasis; aut quantum
ad partem humanae naturae: et sic anima quidem fuit omnino eadem
numero, eo quod non est transmutata secundum substantiam; corpus vero
fuit idem numero secundum materiam, sed non secundum formam
substantialem, quae est anima. Unde non potest dici quod simpliciter
fuerit idem numero, quia quaelibet differentia substantialis excludit
idem simpliciter; animatum autem est differentia substantialis; et
ideo mori est corrumpi, non alterari tantum. Nec iterum potest dici,
quod simpliciter non sit idem vel aliud, quia non est secundum totam
substantiam non idem, aut aliud. Dicendum est ergo, quod fuit
secundum quid idem, secundum quid non idem: secundum materiam enim
idem, secundum formam vero non idem.
Ad primum ergo dicendum, quod homo est nomen naturae, sed filius est
nomen hypostasis; et ideo magis in triduo mortis Christus potest dici
filius hominis quam homo.
Ad secundum dicendum, quod similitudo non attenditur ibi quantum ad
omnia, sed solum quantum ad occupationem; nam Christus fuit mortuus
in corde terrae, non autem Ionas in ventre ceti.
|
|