|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima a corpore separata non
possit pati ab igne corporeo.
1. Quia, secundum philosophum, quod non tangit, non agit. Sed
ignis corporeus non tangit animam separatam a corpore, cum non habeat
terminos corporales; quae autem se tangunt, habent ultima simul.
Ergo anima separata non patitur ab igne corporeo.
2. Praeterea, illa quae patiuntur ad invicem, invicem converti
possunt. Sed anima non potest converti in ignem corporeum, nec e
converso. Ergo anima non potest pati ab igne corporeo.
3. Praeterea, Bernardus dicit, quod nihil ardet in Inferno nisi
propria voluntas. Sed propria voluntas, cum sit quoddam spirituale,
non potest esse materia ignis corporalis. Ergo anima a corpore
separata non potest ab igne corporeo pati.
Sed contra, est quod dicitur Is., LXVI: ignis eorum non
extinguetur.
Respondeo. Dicendum, quod pati multipliciter dicitur. Uno modo
pati communiter dictum idem est quod recipere, secundum quod sentire et
intelligere est quoddam pati. Et hoc modo anima coniuncta corpori
patitur a rebus corporeis sentiendo et intelligendo; sed an separata a
corpore possit hoc modo a rebus corporeis pati, alterius quaestionis
est, propter quosdam qui dicunt, quod anima separata a corpore, et
etiam Angelus, potest accipere cognitionem a rebus sensibilibus. Sed
si etiam haec opinio esset vera, tamen pati sentiendo et intelligendo
est perfici, non puniri; nisi forte per accidens, in quantum id quod
sentitur vel intelligitur, repugnat voluntati; sed ipsum sentire vel
intelligere secundum se consideratum poenale non est. Alio modo
dicitur pati proprie loquendo secundum contrarietatem agentis ad
patiens; prout scilicet pati dicimur, cum aliquid nobis advenit quod
est contrarium naturae vel voluntati nostrae; et secundum hoc
infirmitas et tristitia passiones dicuntur. Et haec quidem passio
dupliciter esse potest. Uno modo per receptionem formae contrariae,
sicut aqua patitur ab igne in quantum calefit, et per consequens
diminuitur qualitas naturalis eius: hoc modo separata anima non potest
pati ab igne corporeo, quia nec calefieri potest nec desiccari, nec
secundum formam aut qualitatem quamcumque ignis corporei immutari.
Alio modo dicitur pati omne illud quod quocumque modo impeditur a suo
proprio impetu vel inclinatione: sicut si dicimus lapidem descendentem
pati, cum impeditur ne deorsum perveniat; et sicut dicimus hominem
pati, cum detinetur vel ligatur ne vadat quo vult: et ita per modum
ligationis cuiusdam anima patitur ab igne corporeo, ut Augustinus
dicit, in XXI de civitate Dei. Non enim hoc est contra naturam
spiritus corpori alligari, cum videamus animam naturaliter alligari
corpori ad vivificandum ipsum. Daemones etiam per necromantiam
potestate superiorum Daemonum alligantur aliquibus imaginibus, vel
aliquibus aliis rebus; unde multo magis possunt spiritus alligari
divina virtute igni corporeo, non ut dent vitam, sed ut accipiant
poenam, sicut Augustinus dicit. Sed quia quod est minoris virtutis,
non potest sua virtute ligare id quod est maioris virtutis; inde est
quod nullum corpus potest ligare spiritum, qui est maioris virtutis,
nisi aliqua superiori virtute; et propter hoc dicitur, quod ignis
corporeus agit in animam separatam non virtute propria, sed in quantum
est instrumentum divinae iustitiae vindicantis.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis tangit animam, non quidem tactu
mathematico, qui attenditur secundum terminos quantitativos, sed magis
contactu virtutis, non propriae, sed quam habet in quantum est
instrumentum divinae iustitiae.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de passione quae est
per susceptionem formae contrariae.
Ad tertium dicendum, quod propria voluntas dicitur ardere in
Inferno, quia meretur ardorem.
|
|