|
Ad secundum sic procedebatur: videtur quod duorum qui sunt digni
aequali poena, unus non possit citius a Purgatorio liberari quam
alius.
1. Iudicium, enim post mortem non est hominis, sed Dei, qui
secundum veritatem iudicat, ut dicitur ad Rom. II, 2. Sed
contra veritatem iudicaret, si uni eorum, qui sunt digni aequali
poena, infligeretur gravior poena sensus quam alteri. Dilatio autem
gloriae est maior poena quam acerbitas poenae sensus; quia, sicut
dicit Chrysostomus super Matth., carere visione divina est maior
poena quam quaelibet poena sensibilis. Ergo unus eorum qui digni sunt
aequali poena non maiorem dilationem gloriae patietur altero citius
liberato.
2. Praeterea malum, secundum Augustinum, dicitur quia nocet;
nocet autem quod adimit bonum. Dilatio autem gloriae adimit maius
bonum, scilicet bonum increatum. Ergo est maius malum; et sic idem
quod prius.
3. Sed contra. Est quod Magister dicit in IV Sent., dist.
45, quod ille pro quo fiunt plura suffragia, citius a poenis
Purgatorii liberatur. Contingit autem quod pro uno eorum qui digni
sunt aequali poena, fiunt plura suffragia quam pro alio. Ergo unus
citius liberabitur.
4. Praeterea, in fine mundi inveniuntur aliqui cremabilia quaedam
habentes, quorum dilatio a gloria non erit tam diuturna, sicut eorum
qui modo cremabilia deferunt ad Purgatorium, quia brevis mora erit
inter mortem et resurrectionem, ut Augustinus dicit. Ergo pari
ratione et nunc eorum qui aequalia cremabilia deferunt, unus potest
minus differri a gloria quam alius, et sic erit citius liberatus a
poenis.
Respondeo. Dicendum, quod ista quaestio fundatur supra virtutem
suffragiorum, utrum scilicet suffragia facta pro aliquo, valeant illi
solum pro quo fiunt ad liberationem, vel etiam aliis. Circa quod
aliqui dixerunt, quod non magis valent illi quam aliis; immo forte
magis valent aliis, si sint melius dispositi ad recipiendum
suffragiorum virtutem: et ponunt exemplum, sicut si accendatur cereus
in domo pro aliquo divite qui sit caecus, illuminat omnes in domo
existentes, et forte alios magis illuminat, si habeant limpidiorem
visum. Et secundum hanc opinionem, duorum qui ob aequales culpas in
Purgatorio detinentur, unus non potest citius liberari quam alter.
Sed hanc opinionem non reputo veram; cuius ratio est, quia suffragium
unius valet alteri propter duo. Uno modo propter unitatem caritatis,
quia omnes qui sunt in caritate, sunt quasi unum corpus; et ita bonum
unius redundat in omnes, sicut manus deservit toti corpori, et
similiter quodlibet corporis membrum. Et secundum hoc, quodcumque
bonum factum ab aliquo, valet cuilibet in caritate existenti, secundum
illud Psalm. CXVIII, 63: particeps ego sum omnium timentium
te, et custodientium mandata tua. Alio modo secundum quod per
intentionem alicuius actus eius transfertur in alterum; puta, si
aliquis pro altero solvat aliquod debitum, pro eodem habetur ac si ille
solveret pro quo solvitur. Primo ergo modo valet opus bonum per modum
meriti, cuius radix est caritas; sed secundo modo opus unius valet
alteri per modum satisfactionis, prout unus pro altero satisfacere
potest, si hoc intendat: et talis valor attenditur in suffragiis,
quae ad hoc fiunt, ut per ea homines liberentur a debito poenae. Et
ideo dicendum est, quod suffragia per istum modum non valent nisi illis
pro quibus fiunt: et secundum hoc, si pro aliquo fiunt multa
suffragia, citius liberatur a poena Purgatorii quam alii pro quibus
non fiunt, etiam si aequalia peccata detulerint. Concedendum tamen
est, quod suffragia pro uno facta omnibus valent, in quantum scilicet
omnes qui sciunt, gaudent ex caritate de bonis quae ex caritate fiunt;
et secundum hoc verum est quod illis pro quibus non fiunt, plus valent
suffragia, si sint maioris caritatis.
Ad primum ergo dicendum, quod peccato veniali, cum non habeat
aversionem a Deo, per se loquendo, non debetur poena carentiae
visionis divinae nec simpliciter nec ad tempus; sed quod ad tempus
retardentur a visione divina, hoc contingit per accidens: quia
scilicet quamdiu digni sunt aliqua poena, non possunt participare
summam felicitatem, quae in visione consistit. Iustitia autem
respicit poenam per se debitam peccato, non autem eam quae per accidens
consequitur.
Per hoc patet responsio ad secundum.
Tertium concedimus, et quartum similiter. Illi tamen qui in fine
mundi vivi reperientur, parum habebunt de cremabilibus, praecedentibus
tribulationibus praepurgati. Poterit etiam fieri ut acerbitas poenae
modici temporis recompenset diuturnitatem poenae in aliis.
|
|