|
Ad primum sic proceditur: videtur quod peccatum in spiritum sanctum
non sit irremissibile.
Una est enim dignitas et maiestas patris et filii et spiritus sancti.
Sed peccatum in filium non est irremissibile, dicitur enim Matth.,
cap. XII, 32: quicumque verbum contra filium hominis dixerit,
remittetur ei. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est
irremissibile.
Sed contra, est quod ibidem dicitur: qui dixerit contra spiritum
sanctum (verbum), non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in
futuro.
Respondeo. Dicendum, quod de peccato in spiritum sanctum tripliciter
aliqui sunt locuti. Doctores enim ante Augustinum intellexerunt
peccatum in spiritum sanctum esse blasphemiam dictam contra spiritum
sanctum, aut opera eius, vel etiam contra divinitatem Dei patris aut
filii, quia etiam pater et filius, communiter sumendo, spiritus
sanctus est, quia Deus spiritus est, ut dicitur Ioan. cap. IV,
24. Peccatum autem in filium hominis intelligunt blasphemiam in
Christum secundum humanam naturam. Et utroque modo peccabant Iudaei
in Christum. Primo enim modo contra eum peccabant, miracula, quae
per spiritum sanctum et virtute suae divinitatis faciebat, principi
Daemoniorum attribuendo. Secundo autem modo contra eum peccabant,
dicendo: ecce homo vorax, potator vini, et publicanorum amicus, ut
dicitur Matth. XI, 19. Hanc ergo secundam blasphemiam dicit
remissibilem, quia habebant aliquam excusationem propter infirmitatem
carnis, quam in Christo videbant, aliam vero blasphemiam dicit
irremissibilem, quia nullam excusationem habebant videntes manifesta
indicia spiritus sancti et divinitatis. Propter hoc, secundum
Chrysostomum, perseverantibus non fuit remissa haec blasphemia neque
in hoc saeculo neque in futuro: quia in hoc saeculo puniti sunt pro ea
per Romanos, et in futuro cruciabuntur in Inferno. Secundum
Augustinum vero, spiritui sancto, qui est caritas patris et filii,
attribuitur remissio peccatorum. Ille ergo contra spiritum sanctum
peccat, vel blasphemat, vel verbum dicit corde, ore aut opere, qui
hoc agit per impoenitentiam usque ad finem vitae suae, ut non fiat ei
remissio peccatorum: et tunc planum est quod hoc peccatum in spiritum
sanctum non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro. Doctores
vero moderni dixerunt, quod quia patri attribuitur potentia, filio
sapientia, spiritui sancto bonitas; peccatum ex infirmitate est
peccatum in patrem, peccatum ex ignorantia est peccatum in filium,
peccatum ex certa malitia est peccatum in spiritum sanctum. Quia ergo
ignorantia vel infirmitas excusat peccatum vel in toto vel in parte,
dicunt, quod peccatum in patrem vel in filium remittitur quia vel
totaliter culpa caret, vel culpa diminuitur; malitia vero non excusat
peccatum, sed aggravat: et ideo peccatum in spiritum sanctum non
remittitur neque in toto neque in parte, quia non habet in se aliquam
rationem veniae, per quam diminuatur culpa; et si aliquando
remittatur, hoc magis est ex misericordia Dei remittentis, qui etiam
morbos incurabiles curat, quam ex remissibilitate peccati.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|