|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod crucesignatus qui moritur
antequam iter arripiat, habeat plenam indulgentiam peccatorum.
1. Ad hoc enim quod indulgentia alicui valeat, requiritur quod sit
vere poenitens et confessus, ut continetur in littera papali. Sed
crucesignatus decedens ante iter assumptum, habet haec omnia quae
requiruntur secundum formam litterae ad percipiendam plenam indulgentiam
peccatorum. Ergo plene percipit eam.
2. Praeterea, solum Deus remittit peccatum quantum ad culpam. Cum
ergo Papa dat indulgentiam omnium peccatorum, hoc non est referendum
ad culpam, sed ad universitatem poenarum. Ille ergo qui accipit
crucem secundum formam litterae papalis, nullam poenam patietur pro
suis peccatis; et sic statim evolabit, plenam remissionem peccatorum
consecutus.
3. Sed contra. Augustinus dicit in XV de Trinit. quod non est
idem abstrahere telum, et sanare vulnus: telum enim peccati
abstrahitur per remissionem peccati; vulnus autem sanatur per
reformationem imaginis, quae quidem fit per opera satisfactionis. Sed
crucesignatus decedens ante iter arreptum, nullum laborem sustinuit ad
reformationem imaginis. Ergo nondum est sanatum vulnus; et sic non
poterit ad gloriam statim pervenire antequam poenas Purgatorii
patiatur.
4. Praeterea, quilibet sacerdos utitur talibus verbis: ego absolvo
te ab omnibus peccatis tuis. Si ergo crucesignatus decedens evolaret,
pari ratione quilibet alius a quoque sacerdote absolutus; quod est
inconveniens.
Respondeo. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis, sicut
supra dictum est, opus unius potest esse satisfactorium pro alio, ad
quem per intentionem facientis refertur. Christus autem pro Ecclesia
sua sanguinem suum fudit, et multa alia fecit et sustinuit, quorum
aestimatio est infiniti valoris propter dignitatem personae: unde
dicitur Sapient. VII, v. 14, quod infinitus est in illa
thesaurus hominibus. Similiter etiam et omnes alii sancti intentionem
habuerunt in his quae passi sunt et fecerunt propter Deum, ut hoc
esset ad utilitatem non solum sui, sed etiam totius Ecclesiae. Totus
ergo iste thesaurus est in dispensatione eius qui praeest generali
Ecclesiae; unde Petro dominus claves regni caelorum commisit,
Matth., XVI. Quando ergo utilitas vel necessitas ipsius
Ecclesiae hoc exposcit, potest ille qui praeest Ecclesiae, de ista
infinitate thesauri communicare alicui, qui per caritatem fit membrum
Ecclesiae, de praedicto thesauro quantum sibi visum fuerit
opportunum, vel usque ad totalem remissionem poenarum, vel usque ad
aliquam certam quantitatem; ita scilicet quod passio Christi et
aliorum sanctorum ei imputetur ac si ipse passus esset quantum
sufficeret ad remissionem sui peccati, sicut contingit cum unus pro
alio satisfacit, ut dictum est. Ad hoc ergo quod indulgentia alicui
valeat, tria requiruntur. Primo causa pertinens ad honorem Dei, vel
ad necessitatem aut utilitatem Ecclesiae. Secundo auctoritas in eo
qui facit: Papa enim potest principaliter, alii vero in quantum
potestatem ab eo accipiunt vel ordinariam, vel commissam, seu
delegatam. Tertio requiritur ut sit in statu caritatis ille qui
indulgentiam percipere vult. Et haec tria designantur in littera
papali. Nam causa conveniens designatur in hoc quod praemittitur de
subsidio terrae sanctae; auctoritas vero in hoc quod fit mentio de
auctoritate apostolorum Petri et Pauli, et ipsius Papae; caritas
autem recipientis, in hoc quod dicitur: omnibus vere poenitentibus et
confessis. Non dicit, et satisfacientibus: quia indulgentia non
excusat a contritione et confessione, sed cedit in locum
satisfactionis. Est ergo dicendum in quaestione proposita, quod si
secundum formam papalis litterae indulgentia concedatur accipientibus
crucem in subsidium terrae sanctae, crucesignatus statim habet
indulgentiam, etiamsi decedat antequam iter arripiat: quia sic causa
indulgentiae erit non iter, sed votum itineris. Si autem in forma
litterae contineatur quod indulgentia detur his qui transierint ultra
mare; ille qui decedit antequam transeat, non habet indulgentiae
causam.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc ultimo casu deficit in
crucesignato decedente illud quod est principalius, scilicet
indulgentiae causa.
Ad secundum dicendum, quod per auctoritatem solus Deus culpam
remittit, sed ministerio etiam sacerdos, in quantum exhibet
sacramentum remissionis peccati, puta in Baptismo vel poenitentia.
Et tamen indulgentia non se extendit ad remissionem culpae, quia non
est sacramentalis, unde non sequitur ordinem, sed iurisdictionem;
potest enim et non sacerdos indulgentiam concedere, si sit ei
commissum. Et ideo poena totaliter remittitur si causa subsit, non
autem si causa desit.
Ad tertium dicendum, quod satisfactio et est punitiva in quantum est
actus vindicativae iustitiae, et est etiam medicativa, in quantum est
quoddam sacramentale. Indulgentia ergo supplet locum satisfactionis,
in quantum est punitiva: quia scilicet poena quam alius sustinuit,
imputatur isti ac si ipse sustinuisset, et ideo reatus poenae
tollitur; sed non succedit in locum satisfactionis in quantum est
medicativa, quia adhuc remanent pronitates ad peccandum derelictae ex
priori peccato, ad quas sanandas necessarius est labor satisfactionis.
Et ideo crucesignatis, dum vivunt, consulendum est ut non
praetermittant satisfactionis opera, in quantum sunt praeservativa a
peccatis futuris, licet reatus poenae sit totaliter solutus. Nec ad
hoc requiritur aliquis labor; quia sufficit labor passionis Christi.
Morientibus autem non est necessaria huiusmodi praeservatio, sed solum
liberatio a reatu poenae.
Ad quartum dicendum, quod verbum sacerdotis dicentis, absolvo te ab
omnibus peccatis tuis, non refertur ad poenam, sed ad culpam, cuius
absolutioni ministerium impendit. Non potest autem aliquis absolvi ab
una culpa, quin absolvatur ab omnibus. Poena vero potest totaliter
dimitti, vel particulariter. Particulariter quidem in absolutione
sacramentali poena dimittitur; totaliter vero in spirituali gratia
indulgentiae: sicut etiam dominus dicit Ioan. VIII, 11,
mulieri adulterae: non te condemnabo; vade, et amplius noli peccare.
|
|