|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod alia passio Christi non
suffecisset ad redemptionem humani generis sine morte.
1. Dicit enim apostolus ad Galat. II, 21: si ex lege est
iustitia, ergo Christus mortuus est gratis, id est inutiliter et sine
causa. Sed si alia passio sufficeret, Christus gratis mortuus
esset. Sed hoc habet apostolus pro inconvenienti. Ergo alia passio
Christi non suffecisset ad redemptionem humani generis.
2. Praeterea, illud emi dicitur quod iusto pretio comparatur. Sed
iustum pretium pro peccato primi parentis, quo venditum est in
servitutem genus humanum, esse non potuit aliud quam vita Christi,
quae valet omnium hominum vitas, quae per illud peccatum privatur; nam
per peccatum primi hominis mors in omnes introivit, ut dicitur ad
Rom. V. Ergo non potuisset humanum genus redimi per aliam passionem
Christi absque morte.
3. Praeterea, Gregorius dicit in III Moral., quod nisi
Christus mortem indebitam suscepisset, nequaquam nos a morte debita
liberaret. Ergo passio alia non suffecisset ad liberationem humani
generis sine morte.
4. Praeterea, apostolus dicit ad Hebr. X, vers. 14, quod
Christus una (...) oblatione consummavit in aeternum sanctificatos
et ideo non est locus secundae oblationi. Sed manifestum est quod
Christus ante mortem multas passiones sustinuit, erudiens, laborans,
consputus et flagellatus. Si ergo istae passiones suffecissent, non
obtulisset seipsum ad mortem. Obtulit autem seipsum hostiam Deo pro
peccatis nostris, ut dicitur ad Ephes. V; et hoc per mortem. Ergo
passio Christi absque morte non suffecisset.
1. Sed contra. Iniuria vel passio alicuius mensuratur ex dignitate
personae; maiorem enim iniuriam patitur rex si percutiatur in facie,
quam aliqua privata persona. Sed dignitas personae Christi est
infinita, quia est persona divina. Ergo quaelibet passio eius,
quantumcumque sit minima, est infinita; quaelibet ergo passio eius
suffecisset ad redemptionem humani generis, etiam sine morte.
2. Praeterea, Bernardus dicit, quod minima gutta sanguinis
Christi suffecisset ad redemptionem humani generis. Potuisset autem
aliqua gutta sanguinis Christi effundi sine morte. Ergo etiam sine
morte potuisset per aliquam passionem humanum genus redimere.
Respondeo. Dicendum, quod ad emptionem duo requiruntur: scilicet
quantitas pretii, et deputatio eius ad aliquid emendum. Si enim
aliquis det pretium non aequivalens ad rem aliquam acquirendam, non
dicitur esse simpliciter emptio, sed partim emptio, partim donatio;
puta, si aliquis emat librum qui valet viginti libras, pro decem
libris, partim emeret librum, et partim sibi donaretur. Rursus si
daret etiam maius pretium, et non deputaret ad emendum, non diceretur
emere librum. Si ergo loquamur de redemptione humani generis quantum
ad quantitatem pretii, sic quaelibet passio Christi etiam sine morte
suffecisset ad redemptionem humani generis, propter infinitam
dignitatem personae. Et sic procedunt duae ultimae rationes. Si
autem loquamur quantum ad deputationem pretii, sic dicendum est quod
non sunt deputatae ad redemptionem humani generis a Deo patre et
Christo aliae passiones Christi absque morte. Et hoc triplici
ratione. Primo quidem ut pretium redemptionis humani generis non solum
esset infinitum valore, sed etiam esset eiusdem generis, ut scilicet
nos de morte per mortem redimeret. Secundo ut mors Christi non solum
esset pretium redemptionis, sed etiam exemplum virtutis, ut videlicet
homines non timerent pro veritate mori. Et has duas causas assignat
apostolus ad Hebr. II, 14-15, dicens: ut per mortem
destrueret eum qui habebat mortis imperium, quantum ad primum; et
liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant
servituti, quantum ad secundum. Tertio ut mors Christi esset etiam
sacramentum salutis, dum nos virtute mortis Christi morimur peccato et
carnalibus concupiscentiis et proprio affectui; et causa assignatur I
Petri III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus
est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos quidem
carne, vivificatos autem spiritu. Et ideo humanum genus non est
redemptum per aliam passionem absque morte Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod non sine causa deputata est mors
Christi ad redemptionem humani generis, quamvis minor passio sufficere
potuisset, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Christus non solvendo vitam suam, sed
etiam quamcumque passionem patiendo, sufficiens pretium exsolvisset pro
redemptione humani generis, si minor passio ad hoc divinitus deputata
fuisset; et hoc propter infinitam dignitatem personae Christi, ut
dictum est.
Aliae duae rationes procedunt ex hoc quod aliae passiones Christi non
fuerunt deputatae ad hoc quod per eas, absque morte Christi,
redimeretur humanum genus.
|
|