|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Angelus substantialiter non
componatur ex essentia et esse.
1. Essentia enim Angeli est ipse Angelus, quia quidditas simplicis
est ipsum simplex. Si ergo Angelus componeretur ex essentia et esse,
componeretur ex seipso et alio. Hoc autem est inconveniens. Non ergo
substantialiter componitur ex essentia et esse.
2. Praeterea, nullum accidens cadit in substantialem compositionem
substantiae. Sed esse Angeli est accidens; proprie enim Deo
attribuit Hilarius in libro de Trinitate, quod esse non sit accidens
ei, sed subsistens veritas. Ergo Angelus non est essentialiter
compositus ex essentia et esse.
Sed contra, est quod dicitur in commento libri de causis, quod
intelligentia quam dicimus Angelum, habet essentiam et esse.
Respondeo. Dicendum, quod dupliciter aliquid de aliquo praedicatur:
uno modo essentialiter, alio modo per participationem. Lux enim
praedicatur de corpore illuminato participative; sed si esset aliqua
lux separata, praedicaretur de ea essentialiter. Secundum ergo hoc
dicendum est, quod ens praedicatur de solo Deo essentialiter, eo quod
esse divinum est esse subsistens et absolutum; de qualibet autem
creatura praedicatur per participationem: nulla enim creatura est suum
esse, sed est habens esse. Sic et Deus dicitur bonus essentialiter,
quia est ipsa bonitas; creaturae autem dicuntur bonae per
participationem, quia habent bonitatem: unumquodque enim, in quantum
est, bonum est, secundum illud Augustini in I de doctrina
Christiana, quod in quantum sumus, boni sumus. Quandocumque autem
aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid
esse praeter id quod participatur. Et ideo in qualibet creatura est
aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius; et hoc est
quod Boetius dicit in Lib. de Hebdomad., quod in omni eo quod est
citra primum, aliud est esse et quod est. Sed sciendum est, quod
aliquid participatur dupliciter. Uno modo quasi existens de substantia
participantis, sicut genus participatur a specie. Hoc autem modo esse
non participatur a creatura. Id enim est de substantia rei quod cadit
in eius definitione. Ens autem non ponitur in definitione creaturae,
quia nec est genus nec differentia. Unde participatur sicut aliquid
non existens de essentia rei; et ideo alia quaestio est an est et quid
est. Unde, cum omne quod est praeter essentiam rei, dicatur
accidens; esse quod pertinet ad quaestionem an est, est accidens. Et
ideo Commentator dicit in V Metaphysic., quod ista propositio,
Socrates est, est de accidentali praedicato, secundum quod importat
entitatem rei, vel veritatem propositionis. Sed verum est quod hoc
nomen ens, secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic
significat essentiam rei, et dividitur per decem genera; non tamen
univoce, quia non eodem ratione competit omnibus esse; sed substantiae
quidem per se, aliis autem aliter. Si ergo in Angelo est compositio
sicut ex essentia et esse, non tamen est compositio sicut ex partibus
substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquando ex his quae simul iunguntur,
relinquitur aliqua res tertia, sicuti ex anima et corpore constituitur
humanitas, quae est homo, unde homo componitur ex anima et corpore.
Aliquando autem ex his quae simul iunguntur, non resultat res tertia,
sed resultat quaedam ratio composita, sicut ratio hominis albi
resolvitur in rationem hominis et in rationem albi; et in talibus
aliquid componitur ex seipso et alio, sicut album componitur ex eo quod
est album et ex albedine.
Ad secundum dicendum, quod esse est accidens, non quasi per accidens
se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substantiae; unde ipse
Deus, qui est sua actualitas, est suum esse.
|
|