|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod in Angelo idem sit
suppositum et natura.
1. In his enim quae sunt composita ex materia et forma differt
suppositum et natura: quia suppositum addit supra naturam speciei
materiam individualem; quod non potest esse in Angelo, si Angelus
non sit compositus ex materia et forma. Ergo in Angelo non differt
suppositum et natura.
2. Sed dicebat, quod suppositum in Angelo differt a natura, in
quantum suppositum intelligitur ut habens esse, non autem natura.
Sed contra: sicut esse non ponitur in definitione naturae, ita non
poneretur in definitione suppositi vel singularis, si suppositum vel
singulare definiretur. Ergo suppositum per esse a natura non differt:
nullo ergo modo differunt suppositum et natura.
Sed contra, in omnibus creaturis natura constituit suppositum. Sed
nihil constituit seipsum. Ergo in nulla creatura est idem suppositum
et natura.
Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis intelligentiam
oportet considerare quid sit suppositum et quid natura. Natura autem
quamvis multipliciter dicatur, tamen uno modo dicitur natura ipsa
substantia rei, ut dicitur in V Metaph., secundum quod substantia
significat essentiam vel quidditatem rei, vel quid est. Illud ergo
significatur nomine naturae, prout hic loquimur de natura, quod
significat definitio: unde Boetius dicit in libro de duabus naturis,
quod natura est unumquodque informans specifica differentia:
differentia enim specifica est completiva definitionis. Suppositum
autem est singulare in genere substantiae, quod dicitur hypostasis vel
substantia prima: et quia substantiae sensibiles compositae ex materia
et forma sunt magis nobis notae, ideo in eis primo videamus quomodo se
habet essentia vel natura ad suppositum. Dicunt autem quidam, quod
forma partis est idem cum forma totius, quae dicitur essentia vel
natura, secundum rem, sed differt sola ratione: nam forma partis
dicitur in quantum facit materiam esse in actu; forma autem totius in
quantum constituit speciem: sicut anima dicitur forma partis, in
quantum facit corpus esse in actu; et similiter dicitur anima forma
totius in quantum constituit speciem humanam, et sic dicitur
humanitas. Et secundum hoc, in rebus compositis ex materia et forma,
natura est pars suppositi: nam suppositum est individuum compositum ex
materia et forma, ut dictum est. Sed praedicta positio non videtur
esse vera, quia, ut dictum est, natura vel essentia dicitur id quod
significat definitio. Definitio autem in rebus naturalibus non solum
significat formam, sed etiam materiam, ut dicitur in Lib. VI
Metaphysic. Nec potest dici quod materia ponatur in definitione rei
naturalis sicut non existens de essentia eius: hoc enim est proprium
accidentis ut definiatur per aliquod quod non est essentia eius,
scilicet per subiectum; et ideo habet essentiam incomplete, ut dicitur
in VI Metaphys. Relinquitur ergo quod in rebus compositis ex
materia et forma, essentia vel natura non sit sola forma, sed
compositum ex materia et forma. Restat ergo considerandum, cum
suppositum vel individuum naturale sit compositum ex materia et forma,
utrum sit idem essentiae vel naturae. Et hanc quaestionem movet
philosophus in libro VII Metaph. ubi inquirit, utrum sit idem
unumquodque, et quod quid est eius: et determinat, quod in his quae
dicuntur per se, idem est res et quod quid est rei; in his autem quae
dicuntur per accidens, non est idem. Homo enim nihil est aliud quam
quod quid est hominis: nihil enim aliud significat homo quam animal
gressibile bipes; sed res alba non est idem omnino ei quod quid est
album, quod scilicet significatur nomine albi: nam album nihil
significat nisi qualitatem, ut dicitur in praedicamentis: res autem
alba est substantia habens qualitatem. Secundum hoc ergo, cuicumque
potest aliquid accidere quod non sit de ratione suae naturae, in eo
differt res et quod quid est, sive suppositum et natura. Nam in
significatione naturae includitur solum id quod est de ratione speciei;
suppositum autem non solum habet haec quae ad rationem speciei
pertinent, sed etiam alia quae ei accidunt; et ideo suppositum
signatur per totum, natura autem, sive quidditas, ut pars formalis.
In solo autem Deo non invenitur aliquod accidens praeter eius
essentiam, quia suum esse est sua essentia, ut dictum est; et ideo in
Deo est omnino idem suppositum et natura. In Angelo autem non est
omnino idem: quia aliquid accidit ei praeter id quod est de ratione
suae speciei: quia et ipsum esse Angeli est praeter eius essentiam seu
naturam; et alia quaedam ei accidunt quae omnino pertinent ad
suppositum, non autem ad naturam.
Ad primum ergo dicendum, quod non solum in compositis ex materia et
forma invenitur aliquod accidens praeter essentiam ipsius speciei, sed
etiam in substantiis spiritualibus quae non componuntur ex materia et
forma; et ideo in utrisque suppositum non est omnino idem quod ipsa
natura. Hoc tamen est aliter et aliter in utrisque. Dupliciter autem
aliquid accipitur ut accidens praeter rationem rei. Uno modo quia non
cadit in definitione significante essentiam rei, sed tamen est
designativum vel determinativum alicuius essentialium principiorum;
sicut rationale accidit animali, utpote praeter definitionem eius
existens, et tamen est determinativum essentialiter animalis; unde est
essentiale homini, et de ratione eius existens. Alio modo accidit
aliquid alicui, quia nec est in eius definitione, nec est
determinativum alicuius essentialium principiorum; sicut albedo accidit
homini. His ergo quae sunt composita ex materia et forma, accidit
aliquid praeter rationem speciei existens utroque modo. Cum enim de
ratione speciei humanae sit quod componatur ex anima et corpore,
determinatio corporis et animae est praeter rationem speciei, et
accidit homini in quantum est homo, quod sit ex hac anima et ex hoc
corpore; sed convenit per se huic homini, de cuius ratione esset, si
definiretur, quod esset ex hac anima et ex hoc corpore; sicut de
ratione hominis communis est quod sit ex anima et corpore. Accidunt
etiam compositis ex materia et forma praeter rationem speciei multa alia
quae non sunt determinativa essentialium principiorum. Substantiis
vero immaterialibus creatis accidunt quidem aliqua praeter rationem
speciei quae non sunt determinativa essentialium principiorum, ut
dictum est; non tamen accidunt eis aliqua quae sunt determinativa
essentiae speciei: quia ipsa natura speciei non individuatur per
materiam, sed per seipsam, ex hoc quod talis forma non est nata recipi
in aliqua materia; unde per se ipsam non est multiplicabilis, neque
praedicabilis de pluribus. Sed quia non est suum esse, accidit ei
aliquid praeter rationem speciei, scilicet ipsum esse, et alia quaedam
quae attribuuntur supposito, et non naturae; propter quod suppositum
in eis non est omnino idem cum natura.
Ad secundum dicendum, quod non omne quod accidit alicui praeter
rationem speciei, est determinativum essentiae ipsius, ut oporteat
illud poni in ratione eius, sicut dictum est. Et ideo, licet ipsum
esse non sit de ratione suppositi, quia tamen pertinet ad suppositum,
et non est de ratione naturae, manifestum est quod suppositum et natura
non sunt omnino idem in quibuscumque res non est suum esse.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod natura
dicitur constituere suppositum etiam in compositis ex materia et forma,
non quia natura sit una res et suppositum alia res (hoc enim est
secundum opinionem dicentium quod natura speciei sit forma tantum, quae
constituit suppositum sicut totum); sed quia secundum modum
significandi natura significatur ut pars, ratione supradicta,
suppositum vero ut totum; natura significatur ut constituens, et
suppositum ut constitutum.
|
|