|
Et videtur quod sic.
1. Quia neque Augustinus diversitatem hanc temporum assignat, neque
aliquis philosophus. Vanum ergo videtur hanc diversitatem temporum
assignare.
2. Praeterea, omne quod est, in quantum est, unum est. Si ergo
non sit unum tempus, sed diversa, non erit ens; quod est
inconveniens. Oportet ergo ponere unum tempus tantum.
1. Sed contra. Tempus quo mensurantur corporales motus, est
numerus motus primi caeli, secundum philosophum in Lib. IV
Physic. Sed tempus per quod moventur Angeli, non habet aliquem
ordinem ad motum. Ergo illud tempus est aliud a tempore corporalium
rerum.
2. Praeterea, perpetuo et corruptibili nihil est commune nisi
secundum nomen, ut dicitur in X Metaphysic. Sed Angeli sunt
perpetui, corpora autem sunt corruptibilis. Non ergo idem tempus est
utrorumque.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in II de
Civit. Dei, tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae
aliquid aliqua motione mutaret: cuius mutationis cum aliud atque
aliud, quae simul esse non possunt, cedit atque succedit, sequitur
tempus. Ex quo accipitur quod etiam philosophus dicit in IV
Physic., quod oportet loqui de tempore secundum rationem motus; nam
tempus est numerus motus secundum prius et posterius. Omnes ergo motus
qui possunt mensurari una mensura, habent unum tempus; si qui vero
motus sunt qui non possunt una mensura mensurari, necesse est quod
eorum sit diversum tempus. Cum autem mensura sit homogenea mensurato,
ut dicitur in Lib. X Metaphys.; manifestum est quod omnia quae
sunt unius generis, possunt habere unam mensuram communem, non autem
quae sunt generum diversorum. Omnes autem motus continui conveniunt in
uno genere, in quantum sunt commensurabiles, et ideo possunt habere
unam mensuram communem. Mensurantur enim omnes simplicissimo modo sui
generis, scilicet velocissimo motu primi caeli. Unde omnium motuum
continuorum potest esse unum tempus commune. Quod quidem tempus,
licet videatur esse secundum genus de numero discretorum, quia est
numerus harum rerum continuarum, scilicet motuum, fit et ipsum
continuum; sicut decem simpliciter dictum, est aliquid discretum; sed
decem ulnae panni est aliquid continuum. Discretorum autem et
continuorum non potest esse una mensura communis, cum sint diversorum
generum, in quantum sunt mensurabilia; et ideo necesse est, si sunt
aliqui motus continui, quod tempus eorum aliud sit a motu quo
mensurantur motus discreti. Manifestum est autem quod motus
spiritualium creaturarum, de quibus Augustinus loquitur, dicens
creaturam spiritualem moveri per tempus et non per locum, non sunt
motus continui, sed vicissitudines quaedam discretae. Dicit enim,
quod per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat,
vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat. Unde
manifestum est, quod cum tempus non habeat continuitatem nisi ex motu,
quod tale tempus non habeat continuum, et quod est aliud a tempore
corporalium rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ex ipsa differentia motuum
dat intelligere differentiam temporum.
Ad secundum dicendum, quod eo modo aliquid est unum, quo est et
dicitur esse. Quod enim dicitur esse secundum speciem, est unum
specie, non autem unum numero. Unde non sequitur, si sint plures
homines, quod non sit homo. Et similiter non sequitur, si sint plura
tempora, quod non sit tempus.
|
|