|
Deinde quaesitum est de homine. Et primo quantum ad virtutes.
Secundo quantum ad peccata. Tertio quantum ad poenas. Circa
virtutes autem fuit quaesitum et quantum ad res divinas, et quantum ad
res humanas. Quantum ad res divinas, quaesita sunt tria.
1. Primo circa fidem; utrum aliquis teneretur credere Christo
visibilia miracula non facienti.
2. Secundo circa fidei sacramentum; utrum parvuli Iudaeorum sint
baptizandi invitis parentibus.
3. Tertio circa decimas quae debentur ministris sacramentorum; utrum
aliquis propter consuetudinem possit excusari ne decimas solvat.
|
|