|
Et ostendebatur quod non.
1. Nam anima sensitiva educitur de potentia materiae, intellectiva
vero est per creationem. Non est ergo eadem substantia utriusque.
2. Praeterea, in nulla substantia quae sit una et eadem, est eodem
tempore motus ad opposita. Sed sensus et ratio eodem tempore moventur
ad opposita, sicut dicit apostolus ad Rom. VII, 23: video
(...) aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.
Ergo sensitiva et rationalis non sunt unius substantiae.
3. Praeterea, corruptibile et incorruptibile non sunt eiusdem
generis. Ergo nec idem numero. Sed anima sensitiva est
corruptibilis, intellectiva vero incorruptibilis. Ergo sensitiva et
intellectiva non sunt eodem numero, et sic nec eiusdem substantiae.
4. Praeterea, anima sensitiva est communis nobis et brutis. Sed in
brutis educitur de potentia materiae. Ergo et in nobis. Non est ergo
eadem cum intellectiva, quae est per creationem.
Contra, unius perfectibilis una est perfectio. Sed corpus humanum
est unum perfectibile. Ergo anima, quae est eius perfectio, est
una.
Respondeo. Dicendum, quod circa ordinem formarum est duplex opinio.
Una est Avicebron, et quorumdam sequacium eius; qui dicunt, quod
secundum ordinem generum et specierum sunt diversae formae substantiales
sibi invicem advenientes, sicut est substantia, est corpus, est
animatum, et est animal. Dicunt ergo, quod quaedam forma
substantialis est per quam est substantia tantum, et postea est quaedam
alia per quam est corpus, deinde est et alia per quam est animatum, et
alia per quam est animal, et alia per quam est homo; et sic dicunt de
aliis formis substantialibus rerum. Sed haec positio stare non
potest: quia, cum forma substantialis sit quae facit hoc aliquid, et
dat esse substantiale rei, tunc sola prima forma esset substantialis,
cum ipsa sola daret esse substantiale rei, et faceret hoc aliquid;
omnes autem post primam essent accidentaliter advenientes, nec darent
esse rei simpliciter, sed esse tale: et sic in amissione vel
acquisitione ipsarum non esset generatio et corruptio, sed tantum
alteratio. Unde patet hoc non esse verum. Simile etiam esset in
potentiis animae; nam sola prima, scilicet vegetabilis, esset forma
substantialis, et faceret hoc aliquid; aliae vero essent
accidentales: quod omnino est falsum. Et ideo dicendum est, quod
huiusmodi formae differunt secundum perfectum et imperfectum. Est enim
aliqua forma quae non dat nisi esse corpus tantum; aliqua est magis
perfecta, quae etiam dat esse et vivere quocumque modo vivendi;
aliqua, quae cum his dat etiam sensum. Unde patet quod semper ultima
est perfectior primis, et habet se ad priores sicut perfectissima ad
imperfectissimas; et ideo quidquid continetur in ipsis, totum est
virtute in ultima. Unde dicendum est, quod una et eadem essentia est
animae sensitivae et intellectivae; sed intellectiva habet se ad
sensitivam sicut perfectum ad imperfectum. Quod autem specialiter
anima sensitiva et intellectiva sint unius essentiae, signum est, quia
nisi vires animae radicarentur in una essentia, nunquam una impediretur
ab alia, nec etiam virtus unius redundaret in aliam. Item cum
intellectus non habeat determinatum organum in corpore, quo mediante
exerceat operationes suas; ad quid uniretur corpori, nisi esset
eiusdem essentiae cum anima sensitiva? Sic ergo patet quod una
essentia est animae sensitivae et intellectivae; sed differunt secundum
perfectum et imperfectum, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod anima sensitiva educitur de potentia
materiae in brutis: in nobis vero non, sed est per creationem, cum
eius essentia sit essentia animae rationalis, quae est per creationem.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens aliquid idem existens
secundum diversas vires vel partes moveri ad opposita: et ideo, licet
substantia animae humanae sit eadem sensitivae et intellectivae, tamen
potest secundum diversas partes et vires moveri ad opposita; ut
scilicet sensus moveatur ad ea quae sunt sibi propria, et ratio ad ea
ad quae ordinatur.
Ad tertium dicendum, quod licet incorruptibile non sit idem cum
corruptibili, tamen invenitur aliquid incorruptibile quod habet aliquam
proprietatem communem corruptibili. Et sic est in anima rationali:
nam ipsa substantia animae est incorruptibilis, nihilominus tamen habet
aliquid in se, scilicet sensitivum, quod est commune etiam
corruptibili.
Ad quartum dicendum, quod licet anima sensitiva sit communis in nobis
et brutis quantum ad rationem generis, tamen quantum ad rationem
speciei, alia est in homine et alia in brutis; et similiter alia in
asino, et alia in equo et in bove. Et secundum quod differunt aliqua
specie, ita etiam differt in eis anima sensitiva; et ideo non
sequitur, si in brutis educatur de potentia materiae, quod etiam in
homine: quia in homine est altioris speciei, et est per creationem.
|
|