|
Et ostendebatur quod non.
1. Quia, secundum philosophum in Top., illud dicitur idem numero
quod est idem proprio, accidente, et definitione. Sed corpus in
resurrectione non habebit eadem propria, quia modo risibile, tunc
non; non eadem accidentia, quia nunc albus, Crispus, niger, et
huiusmodi, quae tunc non erunt; non eamdem etiam definitionem, quia
modo definitur per mortale, tunc vero non mortale erit. Ergo videtur
quod non resurget idem numero.
2. Praeterea, identitas materiae facit idem numero. Sed materia
corporis resurgentis non erit eadem cum corpore quod nunc est, cum
multae formae reiterentur in ea. Ergo corpus non resurget idem
numero.
3. Praeterea, philosophus dicit in Lib. de anima, quod non est
eadem statua numero quae destruitur, et de eodem aere reficitur. Pari
ergo ratione corpus quod modo corrumpitur, non erit idem numero cum eo
quod resurget.
4. Praeterea, constat quod homo humanitate est homo, et una
humanitate unus homo. Sed in corpore quod nunc est, et quod
resurget, erunt duae humanitates, quia per mortem destruitur forma
totius. Ergo erunt duo homines; et sic videtur quod corpora non
resurgent eadem numero.
Contra, Iob XIX, 27: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei
conspecturi sunt.
Respondeo. Dicendum, quod ad hoc quod aliquid sit idem numero,
requiritur identitas principiorum essentialium. Unde quodcumque
principiorum essentialium, etiam in ipso individuo, varietur, necesse
est etiam identitatem variari. Illud autem est essentiale cuiuslibet
individui quod est de ratione ipsius, sicut cuilibet rei materiali sunt
essentialia materia et forma; unde si accidentia varientur et
mutentur, remanentibus principiis essentialibus individui, ipsum
individuum remanet idem. Cum ergo principia essentialia hominis sint
anima et corpus, et haec remaneant, quia resurget eadem anima et idem
corpus; dicendum, quod corpus hominis resurget idem numero.
Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit ex falso
intellectu litterae. Non enim dicitur idem numero illud quod habet
idem accidens nunc et postea, et idem proprium; sed illud est idem
numero quod est idem cum accidente et idem cum proprio, sicut cum
subiectum est idem cum accidente, proprio, et definitione; et non
illa quae habent idem accidens, idem proprium, et unam definitionem.
Unde patet quod obiiciens false intellexit textum. Dato autem quod
secundum illum intellectum procedat obiectio, dicendum, quod
intelligitur de accidentibus individuantibus, scilicet de
dimensionibus; et erunt haec in corporibus glorificatis. Item erit
ibi idem proprium, scilicet risus; Iob VIII, 21: implebitur
os tuum risu, et labia tua iubilo. De definitione vero dicendum,
quod licet resurgat immortale, tamen vera mortalitas non tolletur ab
eo, quia natura humana erit ibi, quae ex se habet quod sit mortalis.
Ad secundum dicendum, quod licet eadem materia faciat idem numero,
non tamen materia nuda, nec quae facit principium in numero; sed una
materia secundum quod est sub dimensionibus terminantibus ipsam, facit
idem numero; unde licet multae formae reiterentur in materia corporis
resurgentis, tamen resurget corpus sub eisdem dimensionibus, et cum
eisdem principiis essentialibus.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus dicit contrarium: ipse enim
vult, si statua reficiatur ex eodem aere, quod sit eadem numero.
Nihilominus tamen dicendum, quod omnia artificialia ponuntur
dupliciter in genere vel in specie; quia vel per materiam suam, vel
per formam suam. Naturalia autem ponuntur in genere vel specie tantum
per formam suam. Formae autem artificiales, quia sunt accidentia,
ideo oportet quod collocentur in genere vel specie per materiam;
naturales vero non, quia sunt substantiales. Dico ergo, quod si
consideretur statua prout ponitur in genere vel specie per materiam
suam, sic reficitur eadem statua; si vero consideretur prout ponitur
in genere vel specie per formam, sic dico, quod non reficitur eadem,
sed alia: quia alia est forma huius, et alia illius. In corpore
autem non est sic, quia in corpore erit eadem forma.
Ad quartum dicendum, quod non sunt duae humanitates in corpore quod
corrumpitur et quod resurgit, sed una: quia principia essentialia non
mutantur, sed sunt eadem.
|
|