|
Et videtur quod non solum episcopus, sed etiam quod quilibet sacerdos
possit conferre.
1. Constat enim quod in confirmatione confertur gratia spiritualis.
Sed huius gratiae collatio sic est ordinata, ut non possit impediri.
Constat autem quod per absentiam episcoporum multoties impeditur, quia
non sunt ubique praesentes. Ergo debet conferri per ministerium
sacerdotum qui sunt praesentes.
2. Praeterea, sacramenta instituta sunt propter utilitatem. Ergo
debent eo modo conferri quo competit utilitati omnium. Non autem
competeret utilitati, si solus episcopus conferret hoc sacramentum, in
quo datur robur spiritus sancti; quia non omnes habent opportunitatem
episcopi. Ergo debet fieri per sacerdotes, per quos possunt omnes
consequi hanc utilitatem.
3. Praeterea, constat quod sacramentum Baptismi est maius quam
sacramentum confirmationis. Sed Baptismus potest conferri per
quoslibet sacerdotes. Ergo multo magis confirmatio.
In contrarium est Ecclesiae consuetudo.
Respondeo. Dicendum, quod proprius minister sacramenti
confirmationis est episcopus; et hoc probatur ratione et auctoritate.
Ratione quidem: quia confirmatio ad hoc fit ut homo in quadam
perfectione constituatur, cum detur ad robur spiritus sancti, ut
scilicet homo ex hoc fiat fortis et robustus ad confitendum et
proponendum fidem coram regibus et principibus; unde et propter hoc fit
in fronte, ut non pertimescat nec confundatur proponere fidem coram
omnibus et defendere. Sicut autem Dionysius dicit, tres sunt
actiones hierarchicae: purgare, illuminare et perficere. Purgare est
proprium diaconorum; illuminare presbyterorum, et hoc consistit maxime
in Eucharistia; perficere vero est episcoporum: et ideo omnia
sacramenta quae ad perfectionem conferuntur, pertinent ad collationem
episcopi; quae sunt collatio ordinum, consecratio virginum et
vasorum, et confirmationis sacramentum. Unde alius non potest
conferre confirmationis sacramentum nisi episcopus. Hoc etiam patet
auctoritate Scripturae. Confirmatio enim successit in locum
impositionis manuum. Hoc autem non poterat fieri nisi per solos
apostolos; unde et per Philippum, qui praedicaverat verbum domini in
Samaria, non imponebantur manus; sed apostoli qui erant
Ierosolymis, audito quod Samaria recepit verbum Dei, miserunt ad
eos Petrum et Ioannem: et postea sequitur: tunc imponebant manus
super illos, et accipiebant spiritum sanctum. Unde, cum episcopi
succedant in locum apostolorum, solis episcopis debetur collatio
sacramenti confirmationis. Invenimus tamen quod aliqua quae in quadam
perfectione constituunt, ex dispensatione committuntur simplicibus
sacerdotibus, sicut collatio minorum ordinum, et huiusmodi; quod
etiam de confirmatione fieri posset cum dispensatione, sine qua nullus
debet conferre hoc sacramentum nisi solus episcopus.
Ad primum ergo dicendum, quod non omnia sacramenta in quibus confertur
gratia spiritualis, potest conferre sacerdos. Unde licet in
sacramento confirmationis conferatur gratia spiritualis, non tamen
competit sacerdoti, quia perfectiori modo in sacramento ordinis
confertur gratia spiritualis, quod reservatur solis episcopis propter
perfectionem in qua constituit. Nec obstat de impedimento, quia
possunt recurrere ad civitates, in quibus sunt episcopi praesentes.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod sacramentum Baptismi est maius
necessitate, non perfectione: et ideo propter eius necessitatem non
solum sacerdotes, sed etiam quilibet Christianus potest baptizare in
articulo necessitatis, ubi non habetur copia sacerdotis, servata
nihilominus forma sacramenti. Confirmatio vero, quia non est adeo
necessaria, et constituit in quadam perfectione, ut dictum est,
maioribus reservatur, scilicet solis episcopis.
|
|