|
Videtur quod non possit audire sine peccato mortali.
cclesia enim praecepit sub anathemate quod nullus audiat Missam a
fornicario sacerdote. Sed facere contra huiusmodi mandatum, est
peccatum mortale. Ergo, et cetera.
Contra, est quod in multis locis per mundum sustinetur.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est considerandum, quod aliquid
quantum ad ius naturale est per se malum, et aliquid malum est quantum
ad ius positivum. Quicumque enim sacerdos in peccato mortali existens
celebrat, peccat mortaliter; unde si constaret mihi eum esse in
peccato mortali, et inducerem eum ad celebrandum, peccarem
mortaliter. Et hoc est secundum ipsum ius naturale, quia hoc est
provocare eum ad peccatum mortale. Ius autem positivum addit plus,
quod non solum non debeam inducere eum ad celebrandum, sed etiam si
audiam eius Missam, pecco mortaliter; quod quidem institutum est in
poenam sacerdotis fornicarii. Attendendum tamen est, quod hoc non
intelligitur de quolibet sacerdote fornicario, sed de publicis
fornicariis; qui proprie dicuntur publici, quando iudicio et sententia
Ecclesiae vocantur publici. Unde quicumque a tali fornicario publico
audit Missam, peccat mortaliter.
Ad illud quod obiicitur, dicendum, quod si sustinetur a praelatis,
propter hoc non excusatur: quia hoc est vel propter negligentiam; vel
propter miseriam et defectum ipsorum praelatorum, qui non sunt ausi
corrigere alios, cum in se multa corrigenda cognoscant; vel etiam
propter timorem aliquando: unde non excusantur propter hoc.
|
|