|
Et videtur quod sic.
1. Quia multi magistri decretorum et magni hoc dicunt.
2. Praeterea, facere contra praecepta Ecclesiae est peccatum
mortale. Sed Ecclesia mandat quod nullus loquatur nec comedat cum
excommunicatis. Hoc ergo qui facit, peccat mortaliter.
3. Praeterea, quaedam decretalis dicit, ubi consulebatur summus
pontifex, utrum posset participari excommunicatis, quod hoc etiam pro
vitando dispendio mortis non debet facere; et huius assignat causam,
dicens: quia est peccatum mortale. Videtur ergo quod quicumque in
aliquo participat cum eis, peccet mortaliter.
Contra, est quod nos videmus multos perfectos viros hoc facientes,
qui nullo modo hoc facerent, si esset peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum, quod aliquis per excommunicationem separatur a
communione fidelium, non autem hominum, nisi per accidens: quia in
tantum separatur a communione hominum, inquantum convenit separari a
communione fidelium. Dico ergo, quod aliquis potest communicare seu
participare cum excommunicato directe et indirecte. Directe quidem in
his quae sunt fidelium; et sic ille qui hoc modo ei communicat, peccat
mortaliter. Et hoc contingit tripliciter. Quia si communico secum in
divinis: sicut si orem pro eo, vel audiam Missam cum eo, et in aliis
spiritualibus. Item si ex contemptu: et hoc in quocumque communicat
quis cum eo quasi contemnens mandatum Ecclesiae, peccat mortaliter.
Item quicumque participat secum in crimine et in causa. Indirecte
vero communicat quis cum eo in his quae sunt hominis, sicut in verbo,
in cibo, et in his quae sunt simpliciter humanae conversationis; et
secundum hoc non peccat mortaliter, sed venialiter, nisi faciat ex
contemptu, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod opinio decretistarum non est vera: quia
ipsi plus assentiunt in his et sequuntur ius humanum quam divinum, cum
plus sit assentiendum divino quam humano: et ideo melior est opinio
aliorum qui dicunt contrarium.
Ad secundum dicendum, quod communicare cum excommunicato directe, est
contra praeceptum Ecclesiae, et est peccatum mortale; sed indirecte,
non est contra, sed praeter praeceptum Ecclesiae: et hoc non est
peccatum mortale, sed veniale. Unde sciendum est, quod quaedam sunt
per se malum: et haec non possunt fieri sine peccato: sicut
communicare excommunicato in his quae sunt excommunicati; et ideo non
possunt fieri sine peccato mortali. Quaedam vero sunt occasiones
malorum tantum: et ista possunt fieri sine peccato mortali; et sic est
loqui vel comedere cum excommunicatis.
Ad tertium dicendum, quod non solum quis debet subire mortem antequam
peccet mortaliter, sed etiam antequam peccet venialiter: quia peccatum
inquantum peccatum nunquam est eligibile: si enim esset eligibile,
nunquam esset peccatum, et sic non peccarem si facerem. Et ideo per
hoc non concluditur quod ideo non sit participandum eis quia est
peccatum mortale, et qui hoc facit, peccat mortaliter: quia etiam si
esset veniale, non esset participandum eis, et tamen non peccaret
mortaliter participando. Vel dicendum est, quod decretalis illa
intelligitur de illis qui directe communicant excommunicatis.
|
|