|
Et videtur quod non.
Quia opus Dei est fortius quam Diaboli. Sed matrimonium est opus
Dei, maleficium vero opus Diaboli. Ergo matrimonium est fortius
maleficio: non ergo impeditur per ipsum.
Contra, maior est potestas Daemonis quam hominis. Sed homo potest
matrimonium impedire. Ergo et Daemones.
Respondeo. Dicendum, quod matrimonium est quasi quoddam pactum: nam
per matrimonium unus tradit potestatem sui corporis alteri ad carnalem
copulam. Constat autem quod pactum de impossibili nullum est, cum
nullus possit se obligare ad impossibile. Et ideo quando aliquis
obligat se per matrimonium ad carnalem copulam, si hoc sit ei
impossibile, matrimonium nullum est. Sed notandum est, quod
impossibilitas carnalis copulae ex aliquo impedimento proveniens potest
dupliciter considerari: quia vel illud impedimentum est superveniens
matrimonio iam consummato, vel praecedens. Si est superveniens, tunc
matrimonium iam consummatum nunquam solvitur; si vero impedimentum
praecedat, tunc matrimonium nondum consummatum solvitur. Item circa
hoc sciendum, quod impedimenta huiusmodi vel sunt perpetua, vel ad
tempus. Si sunt perpetua, tunc matrimonium illud simpliciter
impeditur; si vero sunt temporalia, tunc matrimonium non impeditur
simpliciter, sed ad tempus; ita tamen quod impedimentum in utrisque
praecedat. De maleficiis autem sciendum est, quod quidam dixerunt
quod maleficium nihil est, et quod hoc proveniebat ex infidelitate:
quia volebant quod Daemones nihil sunt nisi imaginationes hominum,
inquantum scilicet homines imaginabantur eos, et ex ista imaginatione
territi laedebantur. Fides vero Catholica vult quod Daemones sint
aliquid, et possint nocere suis operationibus, et impedire carnalem
copulam. Et ideo huiusmodi impedimenta si praecedant et sint
perpetua, ut dictum est, simpliciter impediunt matrimonium.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam Diabolus est opus Dei, et non
solum matrimonium; et inter opera Dei unum est fortius alio, et unum
impeditur per aliud magis forte. Unde, cum Diabolus sit fortior quam
matrimonium, nihil prohibet, per ipsum, matrimonium impediri.
|
|