|
Ostendebatur quod non.
1. Numerus enim est in rebus numeratis. Sed constat quod omnes
partes universi sunt numeratae. Ergo numerus est in omnibus partibus
universi; et sic videtur quod sit ubique; non est ergo proprium solius
Dei esse ubique.
2. Praeterea, universale est quod est ubique et semper. Sed
universale non est hoc quod Deus. Ergo non est proprium solius Dei
esse ubique et semper.
3. Praeterea, substantia spiritualis excedit corporalem. Sed hoc
quod dicitur esse ubique, pertinet ad substantiam corporalem, quia in
solis corporalibus est proprie assignare locum. Ergo multo magis esse
ubique pertinet ad substantias spirituales; et sic videtur quod non sit
solius Dei proprium.
4. Praeterea, ad commendationem terreni regis pertinet quod possit
gubernare etiam in absentia sua regnum. Sed Deus est commendabilior
omni rege. Ergo videtur quod etiam competat sibi ad suam
commendationem quod gubernet totum mundum vel aliquas partes in absentia
sua per providentiam; et sic non videtur quod sit Dei proprium esse
ubique.
5. Praeterea, constat quod quaedam dicuntur Deo esse propinqua, et
quaedam remota; et quanto magis sunt remota, tanto magis sunt
corruptibilia. Non autem possent dici aliqua propinqua et aliqua
remota, si Deus esset ubique. Ergo videtur quod Deus non sit
ubique.
6. Praeterea, dato quod tota machina mundialis esset unum corpus
continuum, constat quod illud corpus esset ubique. Non ergo est
solius Dei proprium esse ubique.
Contra, Ambrosius probat spiritum sanctum esse Deum, quia est
ubique. Sed si esse ubique non esset solius Dei proprium, ratio sua
non valeret. Cum ergo ratio huiusmodi valeat, videtur quod sit solius
Dei proprium esse ubique.
Respondeo. Dicendum, quod spiritualia dicuntur esse in loco, non
quidem per contactum magnitudinis, sed virtutis; et ideo secundum
rationem virtutis cuiuslibet rei spiritualis oportet nos loqui de loco
in quo est. Virtus autem Dei est infinita: quae quidem infinitas
apparet quantum ad duo. Primo quia non solum excedit creaturas quae
sunt, fuerunt et erunt, sed etiam omnes quae possunt imaginari. Ergo
Deus non solum est in illis quae sunt, fuerunt et erunt; sed etiam in
illis quae possunt imaginari esse. Secundo, quia virtus Dei simul et
semel in omnibus operatur, et in singulis secundum proprium modum
rerum: et ideo esse ubique proprie acceptum, soli Deo competit;
aliis autem rebus competit esse ubique improprie. Unde distinguitur
modus quo Deus est ubique, et quo aliae res quibus aliquo modo
competit esse ubique. Nam huiusmodi dicuntur esse ubique, quia sunt
tantum in his quae sunt, et praesentia sunt; Deus autem non solum in
his quae sunt, sed etiam in imaginatis, et in praeteritis et futuris.
Item aliae res non sunt ubique sicut in loco uno, sed sicut in
diversis locis. Sed Deus ita est ubique, quod est in quolibet et in
toto; quia eius virtus habet efficaciam non solum in id quod est
commune universo, sed etiam in id quod est proprium unicuique rei
particulari; et ideo est in omnibus sicut in uno loco, et sicut in
pluribus; quod est proprie esse ubique. Unde, cum hoc modo solus
Deus sit ubique, solius Dei est proprium esse ubique.
Ad primum ergo dicendum, quod numerus non est in rebus numeratis sicut
in loco, sed sicut accidens in subiecto. Praeterea, unus numerus,
licet sit in omnibus numeratis sicut unica essentia, non tamen est in
qualibet parte; quia non quaelibet pars numeratur eodem numero. Item
numerus non est omnino unus, sed multitudo quaedam; Deus autem est in
rebus per virtutem suam, et in singulis operatur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod universale dicitur esse ubique et semper
magis per remotionem quam per positionem: non enim dicitur ubique esse
et semper, eo quod sit in omni loco et in omni tempore, sed quia
abstrahit ab his quae determinant locum et tempus determinatum. Et
praeterea universalia non sunt subsistentia.
Ad tertium dicendum, quod substantia spiritualis excedit corporalem
excessu dignitatis naturae, sed non in virtute agendi; immo videmus
quod multae substantiae spirituales habent determinata corpora in quibus
agant, sicut anima rationalis corpus humanum.
Ad quartum dicendum, quod si rex non est ubique per totum regnum, est
ex defectu regis terreni, propter circumscriptionem suae substantiae.
Deus autem cum sit incircumscriptus, est ubique; et tamen, si non
esset ubique, nihilominus gubernaret omnia providentia sua. Unde in
rege terreno non esse praesens est ad defectum, sed quod gubernet in
absentia est ad commendationem. Deus autem et ubique est, et omnia
gubernat.
Ad quintum dicendum, quod huiusmodi distantia et propinquitas
creaturarum ad Deum non est secundum locum, sed secundum similitudinem
et dissimilitudinem: nam illa quae magis assimilantur Deo, dicimus
esse sibi propinquiora; quae vero magis recedunt a similitudine
ipsius, dicimus esse sibi remotiora.
Ad sextum dicendum, quod dato quod tota machina mundialis esset unum
corpus continuum, non tamen propter hoc posset imaginari quod esset
ubique, sed in uno loco tantum: quia totum illud in quo esset,
acciperetur pro uno loco; et sic non attingeret quodlibet particulare,
quod esse ubique complectitur in sua ratione.
|
|