|
Et videtur quod non.
Quia senes sunt frigidi, et tamen contrahunt matrimonium.
In contrarium est, quia nullus obligat se ad impossibile. Sed
impossibile est frigidis carnaliter alicui copulari. Ergo si ad hoc
obligant se, pactum huiusmodi nullum erit.
Respondeo. Dicendum, quod frigiditas eadem ratione impedit
matrimonium sicut maleficium, cum sit eadem impossibilitas in utroque;
nihilominus tamen differt frigidus et maleficiatus. Frigidus enim est
impotens simpliciter quantum ad omnes; maleficiatus vero est quidem
impotens, non tamen quoad omnes, sed quoad unam tantum. Nam
maleficium consistit in imaginatione viri respectu unius mulieris,
inquantum scilicet operatione Daemonis fit illi abominatio alicuius
mulieris, quam propter horrorem refugit et respuit. Et ideo aliter
impedit frigiditas, et aliter maleficium. Nam frigiditas impedit
aliquem, ita quod oportet quod remaneat absque omni spe contrahendi,
si ab una impediatur. Unde si aliquando aliquis efficitur potens,
oportet reintegrare primum matrimonium. Unde frigiditas solvit
contractum et impedit contrahendum. Maleficiatus vero impeditur
quantum ad istam tantum; unde datur ei licentia nubendi alteri, et
mulieri similiter. Unde maleficium solvit contractum, sed non dirimit
contrahendum, ut iam patet.
Ad primum ergo dicendum, quod senes sunt frigidi non quidem ad actum
generationis, sed ad generationem prolis: et ideo cum possint
carnaliter copulari, non solvitur matrimonium. Frigiditas vero quae
omnino carnalem copulam impedit, solvit matrimonium.
|
|