|
Videtur quod occulte.
Matth. XVIII, 15: si (...) peccaverit in te frater
tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Videtur ergo
quod occulte sit corrigendus frater delinquens.
1. Contra, I ad Tim. V, 20: peccantem, coram omnibus
argue.
2. Praeterea, aliquae constitutiones hoc habent, ut scilicet
publice corrigatur.
Respondeo. Dicendum, quod huiusmodi correctio ex caritate debet
procedere, et inde est quod dicitur fraterna correctio; et ideo
oportet ordinem fraternae correctionis sumere secundum ordinem
caritatis. Ordo autem caritatis est ut quis bono proximi praeferat
commune bonum: item ut velit bonum proximi et conscientiae et famae:
et in his magis velit bonum conscientiae, quando utrumque haberi non
potest. Et ideo his consideratis, credo quod si esset aliquod
peccatum carnale seu spirituale quod vergeret in detrimentum
multitudinis, statim est revelandum; cum praeponderet bonum commune in
ordine caritatis, ut dictum est, bono proximi, sive sit famae sive
conscientiae. Quando vero non timetur multitudinis detrimentum, tunc
debet quis utrumque custodire, scilicet bonum famae et conscientiae,
corrigendo occulte inter se et ipsum. Si autem ex hoc correctio non
sequatur, tunc secundum ordinem Evangelii debet secum adhibere alium,
vel etiam referre Ecclesiae. Nihilominus tamen in hoc servandus est
ordo: ut si peccatum sit publicum, publice corrigatur; si vero
occultum, occulte. Et ideo dicitur: si peccaverit in te frater
tuus, idest te sciente solum etc. quantum ad occultum; quantum vero
ad publicum dicitur: peccantem, scilicet publice, coram omnibus
argue.
Et sic patet solutio ad primum utriusque partis.
Ad aliud vero dicendum, quod illud constitutionibus ordinatum est et
servari debet in his quae vergunt in periculum et detrimentum societatis
et collegii.
|
|