|
Videtur quod sic.
1. Quia facere contra ordinem Evangelii est peccatum mortale. Sed
statim referre praelato est contra ordinem Evangelii. Ergo peccat
mortaliter.
2. Contra, est, quia hoc faciunt multi viri perfecti, qui nullo
modo hoc facerent, si esset peccatum mortale.
3. Praeterea, praelati possunt non solum de praeteritis, sed et de
futuro praebere cautelam: et ideo si eis referatur non videtur esse
peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum, quod verbum domini, quod dicit Matth.,
XVIII, 15, de correctione fraterna, est intelligendum sicut
alia verba quae dicit pertinentia ad humanos actus, et servari debet
secundum quod dependet a caritate. Et ideo dico, quod semper cum
debitis circumstantiis intelligenda sunt. Sciendum est autem, quod in
criminibus tripliciter proceditur secundum iura. Quia per
inquisitionem; et hoc est in peccatis publicis, et non debet fieri,
nisi praecedat clamor congregationis. Item per denuntiationem et per
accusationem; et hoc est in privatis. Si autem procedatur per
accusationem, tunc debet fieri inscriptio, qua obligatur accusans ad
talionem; et in hoc intenditur ut finis bonum reipublicae; unde hoc
potest fieri secundum voluntatem, sive publice, sive privatim. Si
autem procedatur per denuntiationem, tunc debet praecedere fraterna
admonitio, quia finis huius est emendatio proximi; et ideo debet
servari ordo fraternae correctionis. Utrum autem statim cum quis scit
fratrem suum peccasse, debeat denuntiare praelato, dico, quod in his
distinguendum est de conditionibus subditi et praelati. Nam si ego
scio quod frater per me corrigetur, tunc non debeo hoc denuntiare
praelato. Si autem videtur quod hoc melius fiat per praelatum, et
praelatus nihilominus sit pius, discretus et spiritualis, non habens
rancorem seu odium adversus illum subditum, tunc licite potest hoc
denuntiare sibi: et tunc non dicit Ecclesiae, quia non dicit ei sicut
praelato, sed sicut personae proficienti ad correctionem proximi et
emendam. Sed quia, propter conditiones diversas praelatorum et
subditorum, non potest in hoc dari generale iudicium: quia aliquando
praelatus vel movetur ad odium adversus subditum, vel subditus non bene
ferret verba praelati: ideo tenendum est hoc pro regula, quod in
omnibus istis semper servanda est caritas, et quod melius et magis
expedire videtur: et si hoc intendat, scilicet emendam proximi, et
servet quantum potest bonum caritatis, tunc denuntiando non peccat; si
vero denuntiet cuicumque personae hoc ex malitia, et ut proximus
confundatur vel deprimatur, tunc denuntians sive accusans peccat
mortaliter.
Ad primum ergo dicendum, quod si statim aliquis referat praelato
adhibens debitas circumstantias, et considerans magis expedire, non
facit contra praeceptum Evangelii, quia non dicit hoc Ecclesiae, sed
personae proficienti, ut dictum est; et ideo non peccat mortaliter.
Ad secundum dicendum, quod etiam perfecti viri peccarent mortaliter,
si denuntiando praelato vel alicui personae intenderent aliquid quod est
contra intentionem praecepti.
Ad tertium dicendum, quod si aliquis referat praelato culpam proximi
intendens vel cautelam in futurum, vel aliquid huiusmodi quod ad
emendam proximi videret expedire, non peccat. Si autem hoc sive
praelato sive alicui amico suo ex malitia referat, tunc peccat
mortaliter. Quod si ex incautela alicui dixerit hoc, ita tamen quod
non proveniat inde aliud vel infamia vel vituperium proximo
delinquenti, tunc non peccat mortaliter, licet incaute agat.
|
|