|
Et videtur quod non.
1. Quia cognoscere unum per aliud pertinet ad defectum cognitionis.
Sed in divina cognitione nullus potest esse defectus. Ergo videtur
quod Deus non cognoscat malum per bonum.
2. Praeterea, cognoscere unum per aliud est in cognoscendo
discurrere. Sed in divina cognitione non est discursus. Ergo, cum
cognoscere malum per bonum sit cognoscere unum per aliud, videtur quod
Deus non cognoscat malum per bonum.
3. Praeterea, quidquid Deus cognoscit, cognoscit per essentiam
suam. Sed malum nec est effectus divinae essentiae, neque est ei
oppositum, ut dicit Augustinus. Ergo videtur quod Deus non
cognoscat malum per bonum.
4. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod
intellectus qui semper est in actu, non cognoscit privationem. Sed
intellectus divinus est semper in actu. Ergo et cetera.
5. Praeterea, omne quod cognoscitur, cognoscitur per aliquam
similitudinem in ipso cognoscente existentem. Sed malum non habet
aliquam similitudinem in Deo. Ergo Deus non cognoscit malum per
aliquod bonum quod in eo existat.
Sed contra, est quod Augustinus dicit, quod malum cognoscitur
secundum quod ab ipso bono discordat.
Respondeo. Dicendum, quod propria cognitio uniuscuiusque rei est
secundum quod cognoscitur per propriam rationem. In cognoscibilibus
autem quaedam sunt quae habent rationem propriam absolutam, ut homo et
lapis, quorum propria ratio non dependet ex alio; quaedam vero sunt
quae non habent propriam rationem absolutam, sed ex alio dependentem,
sicut est in relativis et privativis et in negativis, quorum ratio
dependet ex ordine quem habent ad alia: nam ratio caecitatis non est
absoluta, sed dependens, in quantum habet ordinem ad visum, cuius est
privatio. Cum ergo Deus omnia cognoscat secundum proprias rationes,
dico quod illa quorum ratio est absoluta, cognoscit absolute, et non
per aliquod aliud; illa vero quorum ratio est dependens et in ordine ad
aliud, cognoscit secundum ordinem ad illa ex quibus dependent. Cum
ergo ratio mali non sit absoluta, sed dependens, in quantum scilicet
discordat a bono creato; cognoscit malum secundum ordinem ad bonum,
secundum quod scilicet discordat ab ipso bono.
Ad primum ergo dicendum, quod in illis quae habent rationem
absolutam, est ad defectum cognitionis cognoscere unum per aliud, sed
non in illis quorum ratio est ad aliud, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod cognitio discursiva est cognoscere unum
cognitum per aliud cognitum absolute; sed cognoscere unum incognitum
per aliud cognitum ad quod ordinatur, non est discurrere cognoscendo;
et hoc modo cognoscitur malum.
Ad tertium dicendum, quod licet malum non sit oppositum divinae
essentiae, tamen est oppositum effectui divinae essentiae: nam bonum
increatum non habet malum oppositum, sed bonis effectibus qui causantur
a bono increato, opponitur malum: et in quantum discordat ab eis
effectibus cognoscitur.
Ad quartum dicendum, quod illud habet locum in illo intellectu qui
cognoscit res per adaequationem et species suas; et iste modus
cognoscendi non est in Deo, qui cognoscit omnia per essentiam suam.
Ad quintum dicendum, quod licet malum non habeat aliquam similitudinem
in Deo, tamen oppositum mali, idest bonum creatum, habet
similitudinem in Deo sicut in causa sua; et ita bonum cognoscitur per
seipsum, malum vero per bonum.
|
|