|
Et ostendebatur quod sic.
1. Constat enim quod praedestinatus omnino salvatur. Sed hoc non
est, nisi necessarium esset praedestinatum salvari. Videtur ergo quod
praedestinatio necessitatem imponat.
2. Praeterea, ad Rom. IX, 16, dicit apostolus: non est
volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Ergo videtur quod
quidquid est de salute sit ex sola praedestinatione divina, et ex nullo
alio; et sic videtur necessitatem imponere.
Contra, Augustinus dicit: qui creavit te sine te, non iustificabit
te sine te.
Respondeo. Dicendum, quod praedestinatio certitudinem habet, et
tamen necessitatem non imponit. In praedestinatione enim tria sunt
consideranda: quorum duo praesupponit ipsa praedestinatio, scilicet
praescientiam Dei, et dilectionem, idest voluntatem qua vult
praedestinatum salvare; et tertium est ipsa praedestinatio, quae nihil
aliud est quam directio in finem, quem vult Deus rei dilectae.
Quodlibet autem horum trium certitudinem habet, et tamen necessitatem
non imponit. Et quod praescientia divina certitudinem habeat, patet.
Deus enim cognoscit res nobiliori modo quam nos cognoscamus. Nam
cognitio nostra est in tempore, et ideo intuitus noster respicit res
secundum rationem temporis, scilicet praesentis, praeteriti, et
futuri; ut scilicet cognoscat praeterita ut praeterita, praesentia ut
praesentia, futura ut futura, et certitudinaliter. Cognitio vero
divina est supra tempus, et mensuratur aeternitate solum; et ideo non
cognoscit res prout sunt in tempore, sed prout sunt in aeternitate,
scilicet prout praesentia: et hoc tam necessaria quam contingentia;
unde omnia cognoscit tamquam praesentia in sua praesentialitate. Cum
ergo etiam intellectus noster certitudinaliter cognoscat praesentia,
multo magis Deus omnia sibi praesentia certitudinaliter cognoscit: ex
quo nulla necessitas rebus cognitis inducitur: sicut videmus quod
aliquis existens in loco eminenti, videt certitudinaliter ordinem
venientium aliquorum, et euntium per vias; et alius in plano
existens, non videt nisi quae sunt sibi praesentia; et tamen hominibus
istis ex hoc nulla necessitas imponitur: nam hoc non est nisi ex hoc
quod in alto existens intuetur omnia ut praesentia quae eunti in plano
sunt praeterita, scilicet illa quae retro sunt; praesentia, illa
scilicet quae sunt iuxta se; et futura, illa scilicet quae anteriora
sunt. Quod autem voluntas divina certitudinem habeat, et tamen
necessitatem non imponat, sic patet. Voluntas enim Dei est efficax
et perfecta causa omnium rerum: quia omnia quaecumque voluit, dominus
fecit. Cuius perfectio et efficacia apparet ex hoc, quod non solum
movet et causat res, sed etiam dat eis talem modum causandi, inquantum
cuilibet rei determinatum modum contulit, quo suos effectus
produceret. Unde, quia ipse voluit quaedam esse in universo
necessaria, et quaedam contingentia, constituit quasdam causas quibus
contulit ut contingenter causarent, et quasdam quibus contulit ut
necessario causarent effectus. Unde voluit istum vel illum effectum
non solum esse, sed etiam illo modo esse, scilicet vel contingenter,
vel necessario; sicut quod voluit Petrum non solum currere, sed etiam
contingenter currere. Et similiter voluit istum hominem salvare, sed
eo modo ut arbitrii libertatem non perderet. Et sic quod Petrus vel
Martinus salvetur, habet duas causas: unam scilicet voluntatem
divinam, et haec habet certitudinem; aliam liberum arbitrium, et haec
habet contingentiam. Et sic est in aliis rebus; quia quod sint
contingentia provenit eis ex causa proxima, quod vero sint certa et
necessaria, provenit eis ex causa prima. Unde prima causa rerum,
scilicet divina voluntas, etiam de contingentibus certitudinem habet:
ex qua quidem certitudine non imponitur ipsis rebus aliqua necessitas,
quia non solum vult ea esse, sed tali modo esse, scilicet necessario
vel contingenter, ut dictum est. Quod vero praedestinatio
certitudinem habeat, et necessitatem non imponat, similiter patet.
Modus enim vel directio vel propositum dirigendi in finem, quod est
ipsa praedestinatio, est secundum constitutionem et ordinem causarum a
Deo constitutarum. Constat autem quod, quando sunt duae causae
ordinatae, quarum una est necessaria et alia contingens, effectus
semper est contingens. In praedestinatione autem sunt duae causae,
quarum una est necessaria, scilicet ipse Deus; et alia est
contingens, scilicet ipsum liberum arbitrium: et ideo oportet effectum
praedestinationis contingentem esse. Unde quia Deus scit et vult
istum vel illum consequi talem finem, praedestinatio certitudinem
habet; quia vero Deus vult ut secundum libertatem arbitrii in talem
finem dirigatur, ideo huiusmodi certitudo nullam praedestinato
necessitatem imponit.
Ad primum ergo dicendum, quod hic praedestinatus omnino salvatur ex
certitudine divinae praedestinationis; non tamen est ibi necessitas
absoluta, sed conditionalis: quia si talis est praedestinatus,
necessario salvatur: non autem est necessarium simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod verbum apostoli non est sic intelligendum
quin sit necessarium velle et currere ex parte nostra; sed quia
principium primum bene operandi non est a nobis, sed ex misericordia
divina infundente gratiam; nihilominus tamen oportet quod ex parte
nostra sit aliquod principium.
|
|