|
Videtur quod sic.
1. Constat enim quod mutatio Angeli simplicior est omni mutatione
corporali. Sed invenitur aliqua mutatio corporalis in instanti, sicut
illuminatio, et huiusmodi. Ergo multo magis motus Angeli est in
instanti.
2. Praeterea, nobilissimae creaturae competit nobilissimus motus.
Nobilissimus autem motus est ille qui fit in instanti. Ergo competit
nobilissimae creaturae, scilicet Angelo.
Contra, omnis motus habet prius et posterius. Prius autem et
posterius in motu est numerus temporis. Ergo in omni motu est tempus;
ergo nullus motus etiam Angeli est in instanti.
Respondeo. Dicendum, quod omnis mutatio habet terminos, quos non
contingit simul esse; unde impossibile est quod aliquis motus vel
mutatio sit in instanti hoc modo quod idem instans ambos terminos
complectatur. Unde sciendum, quod in rebus corporalibus duo termini
motus vel mutationis dupliciter possunt se habere. Uno modo quod sit
assignare instans in quo terminus ad quem primo est, et aliud instans
in quo terminus a quo ultimo est: et sic, cum inter quaelibet duo
instantia sit tempus medium, sequitur quod de uno termino motus in
alium fiat transitus per tempus; et sic talis mutatio est in tempore,
et non in instanti. Hoc autem contingit quando inter duos terminos
motus est aliquod medium accipere sicut inter album et nigrum, et inter
esse hic et ibi. Sed aliqui termini mutationis sunt, inter quos non
est accipere medium, sicut inter album et non album; inter ignem et
non ignem; inter tenebrosum et luminosum: quia affirmatio et negatio
sunt secundum se immediata, et similiter privatio et forma in subiecto
determinato; et in talibus licet sit accipere instans in quo primo est
terminus ad quem, non tamen est accipere instans in quo ultimo est
terminus a quo. Cum enim inter quaelibet duo instantia sit tempus
medium, sequeretur quod in illo tempore medio, in neutro extremorum
esset; quod est impossibile, cum sint extrema omnino immediata.
Oportet ergo dicere, quod cum illud instans in quo primo est terminus
ad quem, sit terminus alicuius temporis, in toto tempore praecedenti
duret terminus a quo; et sic, cum inter tempus et instans quod est
terminus temporis, non sit tempus medium, non fit transitus de una
extremitate in aliam in tempore, sed in instanti. Primo enim desinit
esse terminus a quo, et incipit terminus ad quem. Et huiusmodi
mutationes dicuntur esse instantaneae, sicut illuminatio, generatio,
et corruptio. Sed oportet quod istae mutationes sint termini motuum
continuorum et in tempore existentium: quia tempus in quo est ultimo
terminus a quo, mensurat aliquem motum, secundum quod subiectum
accedit ad terminum ad quem; sicut per alterationem materia disponitur
ad formam, et per motum localem corpus luminosum accedit ad situm in
quo illuminat. Et secundum hoc dicitur quod generatio et corruptio
sunt termini alterationis, et illuminatio, motus localis. Sic ergo
duae sunt mutationes corporalium; sed neutra harum potest esse in motu
Angeli. Cum enim motus Angeli attendatur secundum diversos contactus
virtuales Angeli ad diversa loca, qui quidem contactus non sunt
continui, sequitur quod motus Angeli non sit continuus; et ita
tempus quod proprie mensurat motum Angeli, non est continuum, cum
continuitas temporis sit ex continuitate motus, ut dicitur in IV
Physic. Non enim potest dici quod motus Angeli mensuretur tempore
continuo quod est numerus motus caeli, quia motus Angeli non dependet
ex motu caeli; et sic sequitur quod motus Angeli mensuretur quodam
tempore, in quo sunt instantia sibi succedentia sine continuatione:
quia tempus ex hoc quod est numerus, non est continuum, sed ex hoc
quod est numerus motus continui. Sic ergo in motu Angeli duo extrema
motus non sunt in duobus instantibus inter quae sit tempus medium;
neque iterum unum extremorum est in tempore et aliud in instanti quod
terminat tempus; sed duo extrema sunt in duobus instantibus, inter
quae non est tempus medium: et sic oportet dicere, quod motus Angeli
sit in tempore, licet alio modo quam motus corporales sunt in tempore.
Ad primum ergo dicendum, quod mutatio Angeli secundum praedicta
ostenditur esse simplicior quam aliqua mutatio corporalis. Est enim
simplicior quam illa mutatio cuius duo extrema sunt in duobus
instantibus, inter quae cadit tempus medium, tamen inter duo instantia
motus Angeli non cadit tempus medium. Similiter etiam simplicior est
quam illa cui unum extremum est in toto tempore continuo, cum unum
extremum sit in instanti indivisibili, et tamen non intercidit tempus
medium, sicut nec ibi. Et quia est simplicior, ideo etiam sequitur
quod sit nobilior.
Unde patet solutio ad secundum.
|
|