|
Et videtur quod non.
Quia accidens intelligitur inesse alicui praeexistenti. Angelus autem
non praeexistit ipsi esse.
Contra, Hilarius dicit, et cetera.
Respondeo. Dicendum, quod opinio Avicennae fuit, quod unum et ens
semper praedicant accidens. Hoc autem non est verum, quia unum prout
convertitur cum ente, signat substantiam rei, et similiter ipsum ens;
sed unum prout est principium numeri, signat accidens. Sciendum
ergo, quod unumquodque quod est in potentia et in actu, fit actu per
hoc quod participat actum superiorem. Per hoc autem aliquid maxime fit
actu quod participat per similitudinem primum et purum actum. Primus
autem actus est esse subsistens per se; unde completionem unumquodque
recipit per hoc quod participat esse; unde esse est complementum omnis
formae, quia per hoc completur quod habet esse, et habet esse cum est
actu: et sic nulla forma est nisi per esse. Et sic dico quod esse
substantiale rei non est accidens, sed actualitas cuiuslibet formae
existentis, sive sine materia sive cum materia. Et quia esse est
complementum omnium, inde est quod proprius effectus Dei est esse, et
nulla causa dat esse nisi in quantum participat operationem divinam; et
sic proprie loquendo, non est accidens. Et quod Hilarius dicit,
dico quod accidens dicitur large omne quod non est pars essentiae; et
sic est esse in rebus creatis, quia in solo Deo esse est eius
essentia.
|
|