|
Respondeo. Dicendum, quod cognoscere cogitationes cordis potest
contingere dupliciter: in se et per se; et in aliquo effectu. Primum
solius Dei est; Ierem. XVII, v. 9: pravum est cor hominis et
inscrutabile; unde nec Angeli sic eas cognoscunt. Cuius ratio est
triplex. Una, propter debilitatem esse quod habet; eo quod supra
gradum quo aliquid est ens in potentia, est gradus quo res sunt in
anima. Alia ratio est, quia quod est in veritate causae alicuius,
non potest cognosci nisi a causa quae nata est movere illam; voluntatem
autem movet solus Deus. Cum ergo omnes cogitationes dependeant a
voluntate sicut a sua causa, solus Deus eas cognoscit. Alia ratio
est, quia Angeli illa quae cognoscunt naturaliter, cognoscunt per
species naturaliter inditas: et hae sunt species rerum naturalium, non
autem cogitationum: quia haec non reducuntur ad causam naturalem, vel
non pertinent ad cognitionem naturalium. Tamen per effectus
cogitationum cognoscunt cogitationes, sicut et homo facit, cum ipsi
subtilius cognoscant effectus qui causantur ex cogitationibus. Nam
secundum cogitationes homo afficitur aliqua passione, et per eas
movetur cor; et hos motus subtilius ipsi cognoscunt quam nos; et sic
aliquid cognoscunt de cogitationibus cordis. Et hoc Augustinus dicit
in Lib. de Divinat. Daemonum; licet alibi dicat, quod determinare
in eis talem cognitionem sit praesumptuosum.
|
|