|
Respondeo. Dicendum, quod de hoc diversimode sentiunt doctores
Ecclesiae. Hieronymus enim dicit super Ecclesiasten, quod sol est
animatum; Damascenus hoc negat. Et haec differentia etiam est apud
philosophos. Plato enim et Aristoteles ponunt corpora super caelestia
animata esse; Anaxagoras vero non; et ideo legitur fuisse occisus.
Ego autem dico, secundum Augustinum, II super Genesim ad
litteram, quod non refert ad fidem, utrum sic vel aliter sit; unde
hoc non determinat in Enchiridion; addens, quod si ponamus corpora
caelestia esse animata, non ideo erunt in iudicio tres ordines
iudicandorum, scilicet Angelorum et hominum et animarum, quia illae
animae computabuntur cum Angelis. Et hoc sensisse videtur ille qui
fecit praefationem, cum dicit: caeli caelorumque virtutes. Et ratio
patet.
|
|