|
Respondeo. Dicendum, quod in nullo corpore est nisi una forma
substantialis: cuius est ratio triplex. Prima est, quia si plures,
sequens non erit forma substantialis, quae facit esse simpliciter; sed
solum accidentalis, quae facit esse hoc. Item, si sit acquisita
forma substantialis, non erit generatio simpliciter. Item quia non
esset compositum ex anima et corpore unum simpliciter; sed duo
simpliciter et unum per accidens. Si dicatur corporeitas forma
corporis, corporeitas dicitur dupliciter: quandoque tres dimensiones:
et hoc non est forma substantialis, sed accidens; aliquando dicitur
quaedam forma, ex qua provenit trina dimensio: et haec non est alia
forma specifica.
|
|