|
Respondeo. Dicendum, quod Augustinus hanc quaestionem non
determinat, sed indeterminatam relinquit in Lib. de Eccles.
Dogmat. Sed ille liber non est Augustini, sed Gennadii.
Gregorius etiam non vult determinare. Credendum est tamen quod non.
Et est una ratio philosophi in Lib. de animalibus, quod impossibile
est quod virtus corporea producat id quod excedit corpus: virtus autem
seminis est virtus corporea. Alia ratio est VII Metaph., quia
enim quidam posuerunt quod formae naturales sunt ex creatione; cum
materia aeris recipit formam ignis: aut inerat, et sic est latitatio;
aut non inerat, ergo fit de novo. Non ex aliquo, sed ex nihilo;
ergo creatur. Solvit philosophus, quia forma non fit sicut nec ens,
vel esse habens per se; sed fit compositum, quod habet esse
subsistens. Si ergo est aliqua forma quae per se subsistat, illa
habet per se fieri. Anima autem habet esse per se subsistens, et
remanet corrupto corpore; et ita oportet quod habeat suum fieri.
|
|