|
Et videtur quod sic.
1. Quia aliud est patrem esse, aliud filium esse et aliud spiritum
sanctum esse. Sed esse essentiale non est aliud et aliud. Ergo, et
cetera.
2. Praeterea, proprium formae est quod det esse. Sed in divinis
sunt tres proprietates personales, quae obtinent vicem formae. Ergo,
et cetera.
Contra, Augustinus dicit: in divinis tantum unum esse.
Respondeo. Dicendum, quod veritas fidei habet quod in divinis solum
est distinctio quae est secundum relationes oppositas; relatio autem,
sicut et quaelibet forma, habet esse ex comparatione ad illud cui
inest. Unde esse filiationis est per comparationem ad subiectum cui
inest. Relatio autem in divinis non distinguitur ab eo cui inest vel
in quo est, quia est ipsa res quae refertur; sed distinguitur solum ex
parte eius cui opponitur. Et ex hac parte non consideratur esse
relationis, sed distinctio et oppositio eius. Et ideo est in Deo
unum tantum esse, scilicet essentiale.
Ad primum ergo dicendum, quod esse dupliciter dicitur: quandoque enim
esse idem est quod actus entis; quandoque autem significat
compositionem enuntiationis, et sic significat actum intellectus: quo
modo intelligitur quando dicitur quod aliud est esse patris et aliud
filii, non primo modo.
Ad secundum dicendum, quod sicut et quaelibet forma, paternitas facit
esse, scilicet patrem, qui est divinum esse, et facit tantum unum
esse, in quantum paternitas facit esse.
|
|