|
Respondeo. Dicendum, quod aliquid cognoscitur dupliciter: directe
et indirecte, scilicet per reflexionem. Differt autem inter
intellectum humanum et divinum, quia humanus non cognoscit directe
singulare, divinus autem sic: quia cognitio fit per similitudinem
cogniti in cognoscente; et haec est in intellectu nostro per
abstractionem a conditionibus individuantibus et a materia; et ideo,
cum recta cognitio sit per speciem, ideo non cognoscit directe nisi
universale. Intellectus autem divinus cognoscit non per similitudinem
a re acceptam, sed per extensionem suae essentiae ad res; et haec
similitudo, scilicet divina essentia, in Deo est omnium quae sunt in
re, expressa similitudo: et ideo directe cognoscit quidquid est in re
et quod pertinet ad materiam individualem. Sed quaerens philosophus si
separatus est intellectus, et cognoscit quae sunt in materia; dicit,
quod oportet quod hoc cognoscat et alia, sicut formas separatas
cognoscit intellectu, et coniunctas materiae per imaginationem; aut
alio modo, scilicet per extensionem, in quantum coniungitur
phantasiae, quae repraesentat sibi phantasma. Et sic indirecte
cognoscit.
|
|