|
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam
dicunt quod non, sequentes Avicennam in VI Natur., quod species
acquisitae non remanent in intellectu possibili nisi quamdiu actu
intelligit; quod est falsum. Nam intellectus possibilis recipit
species et retinet secundum modum suum; unde, cum ipse sit immobilis,
utpote immaterialis et incorruptibilis, recipit species
intelligibiliter secundum modum suum, et numquam inde recedunt. Et
quod sint ibi etiam dum actu non intelligit, patet III de anima,
ubi dicitur, quod sunt in anima aliter quam dum actu intelligit,
scilicet habitu. Et sic dico, quod remanent sive in damnatis sive in
beatis. Tamen destruuntur ibi habitus scientiarum quantum ad modum
scientiae: quia hic semper intelligit convertendo se ad phantasmata
propter corpus; et non solum propter hoc phantasmatibus indigemus, sed
ad utendum huiusmodi speciebus: et iste modus non erit tunc, quia non
convertet se ad phantasmata.
|
|