|
Respondeo. Dicendum, quod aliquid potest habere virtutem aliquam et
secundum propriam naturam et secundum virtutem superioris causae; verbi
gratia, commixtum ex elementis habet virtutem unam ex natura
elementorum secundum motum praedominantis elementi; aliam habet ex
corpore caelesti, sicut quod adamas attrahit ferrum; quod non
reducitur ad virtutem elementorum. Aliqui ergo dicunt quod non solum
naturalia corpora, sed artificialia, sortiuntur virtutes aliquas ex
impressione corporum caelestium, puta imagines vel figurae sub certa
constellatione factae; et sic hoc verum est, scilicet quod super
artificialia sit huiusmodi virtus impressa. Potest etiam dici quod
verba prolata in certo tempore habeant efficaciam movendi. Sed hoc non
est verum. Nam in rebus naturalibus omnia quae habent aliquam virtutem
ex corpore caelesti, habent illam consequentem aliquam formam; unde
nihil agit ad speciem nisi ex virtute corporis caelestis; et sic forma
est prius in unoquoque quam virtus ad talia. Remota ergo priori
removetur posterior. Si ergo huiusmodi virtutes attribuuntur
aliquibus, oportet quod radicentur super formam aliquam. Formae autem
artificiales non sunt nisi figurae quaedam: et ideo falsum est quod
verba et huiusmodi, virtutem aliquam habeant ex corpore caelesti; sed
si habent aliquam, hoc habent ex spiritu immundo, qui immiscet se
verbis hominum, ut decipiat, secundum Augustinum; unde aliquando
utuntur verbis fabulosis, falsis et vanis, quibus ad illudendum
homines se immiscent. Unde omnia ista frivola et superstitiosa sunt,
et imagines astronomicae, in quibus etsi non adsit aliqua expressa
invocatio Daemonum, tamen est ibi quidam tacitus consensus. Tamen si
aliquis dicat verba Dei et sacra sine immutatione et fraude, sed bona
et divina intentione, non est incantatio, sed oratio. Chrysostomus
tamen super Matth. ibi: dilatant phylacteria, etc., reprehendit
illos qui collo verba Evangelii suspendunt, cum virtus Evangelii non
sit in figuris litterarum, sed in fide. Non tamen damno illos qui
super se gerunt Evangelium ex devotione, quia b. Caecilia
Evangelium Christi semper gerebat in pectore sine tamen aliqua
additione vel verborum vel characterum vel ceterorum suspectorum.
|
|