|
Respondeo. Dicendum, quod duplex est opinio in huiusmodi, non solum
de aqua, sed de omnibus Ecclesiae sacramentis. Quidam enim dicunt,
quod sacramenta non habent virtutem vel vim operandi in anima, sed
tantum extra, et divina virtus concomitans facit illum effectum: et
inducunt exemplum Bernardi. Sit aliquis episcopus qui investiat
aliquem de praebenda per annulum, annulus non est causa praebendae,
sed signum. Sed hoc non est sane dictum: quia sic non esset aliqua
praerogativa sacramentorum novae legis ad vetera: quia etiam in illis
virtus coassistens fidei credentium in Christum venturum iustificabat.
Et ideo dicendum, quod sacramenta habent in se virtutem iustificandi,
et alios effectus ad quos ordinantur, et non solum quod sint signum;
unde Augustinus: quae est tanta vis aquae, ut corpus tangat et cor
abluat? Sciendum tamen, quod duplex est virtus; scilicet et propria
et instrumentalis, sicut patet in serra. Sic sacramenta habent
virtutem instrumentalem ad spiritualem effectum: quia cum sacramentum
adhibetur cum invocatione divina, efficit hunc effectum. Et hoc est
conveniens: quia verbum, per quod omnia sacramenta virtutem habent,
habuit carnem, et fuit verbum Dei: et sicut caro Christi habuit
virtutem instrumentalem ad faciendum miracula propter coniunctionem ad
verbum, ita sacramenta per coniunctionem ad Christum crucifixum et
passum.
|
|