|
Respondeo. Dicendum, quod aliter est in sacramento poenitentiae, et
aliter in quibusdam aliis sacramentis. Nam in quibusdam qui habet
ordinem, potest ex hoc ipso inducere effectum sacramenti in omni casu;
scilicet in illis in quibus quod est effectus sacramentorum, est res
existens extra sacramentum. Unde sacerdos degradatus et excommunicatus
licet peccet, tamen consecrat et baptizat; et similiter episcopus
consecratus, quia confert characterem. In poenitentia autem non
imprimitur character, nec effectus, nisi iustificatio poenitentis;
quod non potest fieri nisi per potestatem iudicativam. Non habens
autem curam animarum, non habet hanc potestatem.
|
|