|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim quaedam decretalis, quod a primo pabulo salis non
potest fieri uxor. Ergo contrahitur ibi compaternitas.
2. Praeterea, catechumenus censetur Christianus. Sed qui dat
Christianismum, efficitur compater. Ergo, et cetera.
Respondeo. Quidam dicunt, quod omnia illa sacramentalia sufficiunt
ad causandum compaternitatem. Quidam dicunt, quod solum contrahitur
quantum ad tria; scilicet in catechismo, Baptismo et confirmatione.
Sed mihi videtur quod solum contrahitur in duobus, scilicet in
Baptismo et confirmatione. Quia compaternitas similitudo quaedam est
paternitatis; paternitas autem non fit nisi in generatione; et ideo
solum in illis sacramentis in quibus est quaedam generatio spiritualis,
contrahitur compaternitas, quae matrimonium impedit.
Ad primum ergo dicendum, quod illa non sunt intelligenda singillatim,
sed accipienda collective et simul, quia in omnibus illis aliquis
efficitur compater.
Ad secundum dicendum, quod catechumenus dicitur Christianus per
fidem, non per Baptismum, quem nondum suscepit; et ille qui dat
Christianismum dat sacramentum Baptismi.
|
|