|
Et videtur quod non.
1. Quia nunc non utitur eisdem regulis. Tunc enim praelati erant
sine auro et argento in zonis suis. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, non legitur quod Christus et apostoli habuerint
castra; modo autem Ecclesia habet. Ergo, et cetera.
Contra, Matth., XXVIII, 20: ecce ego vobiscum sum
(...) usque ad consummationem saeculi. Hoc autem non intelligitur
tantum de apostolis, quia omnes mortui sunt, et adhuc saeculum non est
consummatum. Ergo, et cetera.
Respondeo. Dicendum, quod eadem est numero Ecclesia, quae tunc
erat et quae nunc est: quia eadem fides et eadem fidei sacramenta,
eadem auctoritas, eadem professio; unde dicit apostolus, I
Corinth., I, 13: divisus est Christus?
Ad primum ergo dicendum, quod verba Matthaei tripliciter exponuntur.
Hilarius et Ambrosius exponunt secundum sensum mysticum, dicentes:
nolite portare aurum, etc., id est nihil in spiritualibus ministeriis
auro vendatis: non duas tunicas, id est non duplicem animam habeatis.
Alii exponunt ad litteram; et una expositio est Augustini, qui
dicit, quod illa verba non dicuntur per modum praecepti, sed
permissionis, ita quod qui non servat non peccat, et qui servat melius
facit; ut sit sensus: nolite portare; id est, quando itis ad
praedicandum, nolite solliciti esse de expensis, quia debentur vobis a
populo: dignus est enim operarius, etc.: quasi diceret: ideo
permitto quod non portetis, quia digni estis accipere ab aliis, quibus
praedicatis. Paulus hoc non servavit, et tamen contra regulam hanc
non fecit sed supererogavit. Alia expositio est aliorum sanctorum,
qui dicunt quod haec dicta sunt praeceptive; sed hoc praeceptum datum
est non ad semper servandum, sed ad primam missionem: bis enim eos
misit, scilicet ante passionem Iudaeis, et post resurrectionem
gentibus. In prima dixit eis: in viam gentium ne abieritis; in
secunda dixit: docete omnes gentes. In prima mandavit quod praedicta
servarent, non autem in secunda. Et ratio huius est, quia in prima
solum mittebantur ad Iudaeos, apud quos consuetum erat quod magistri
eorum ab eis sustentarentur; et ideo sine scandalo poterant accipere,
et uti potestate sibi concessa. Apud vero gentiles non erat huiusmodi
consuetudo, quia apud eos non erant huiusmodi praedicatores; et ideo
fuisset eis scandalum, et visum fuisset eis quod pro quaestu apostoli
praedicarent: et ideo Paulus hoc praeceptum non servavit in gentibus;
et ideo dominus in secunda missione dixit: nunc qui habet sacculum,
tollat similiter et peram.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus respondet in epistola contra
Donatistas, et habetur super illud Ps. II, 1: quare fremuerunt
gentes. Distinguit enim diversa tempora Ecclesiae. Fuit enim tempus
quando astiterunt reges adversus Christum: et in illo tempore non
solum non dabant fidelibus, sed eos occidebant. Aliud vero tempus est
nunc, quo reges intelligunt et eruditi serviunt domino Iesu Christo
in timore etc., et ideo in isto tempore reges sunt vassalli
Ecclesiae. Et ideo est alius status Ecclesiae nunc et tunc, non
tamen est alia Ecclesia.
|
|