|
Et videtur quod vinum, quia immutat maxime hominem. Item quod rex,
quia pellit hominem ad id quod est difficillimum; scilicet ad hoc quod
se exponat periculo mortis. Item quod mulier, quia dominatur etiam
regibus.
Contra, III Esdrae, IV, 35: fortior est veritas.
Respondeo. Dicendum, quod haec est quaestio proposita iuvenibus
dissolvenda in Esdra. Sciendum ergo, quod si consideremus ista
quatuor secundum se, scilicet vinum, regem, et mulierem, et
veritatem, non sunt comparabilia, quia non sunt unius generis. Tamen
si considerentur per comparationem ad aliquem effectum, concurrunt in
unum, et sic possunt comparari. Hic autem effectus in quem conveniunt
et possunt, est immutatio cordis humani. Quod ergo inter ista magis
immutet cor hominis, videndum est. Sciendum est ergo, quod
immutativum hominis quoddam est corporale, et aliud est animale; et
hoc est duplex, sensibile et intelligibile. Intelligibile etiam est
duplex, scilicet practicum et speculativum. Inter ea autem quae
pertinent ad immutantia naturaliter secundum dispositionem corporis,
habet excellentiam vinum, quod facit per temulentiam loqui. Inter ea
quae pertinent ad immutandum appetitum sensitivum, excellentior est
delectatio, et praecipue circa venerea: et sic mulier est fortior.
Item in practicis, et rebus humanis, quae possunt hoc facere,
maximam potestatem habet rex. In speculativis summum et potentissimum
est veritas. Nunc autem vires corporales subiiciuntur viribus
animalibus, vires animales intellectualibus, et intellectuales
practicae speculativis; et ideo simpliciter veritas dignior est et
excellentior et fortior.
|
|